Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/288

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I NOVEMBRIS MDCCCL.

SS. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO SECRETO 1 NOVEMBRIS 1850, HABITA

Venerabiles Fratres

In Consistoriali Oratione, qua Vos alloquuti fuimus XIII kalendas Junii hujus anni, haud pratermisimus, Venerabiles Fratres, commemorare paucis verbis ac dolere Vobiscum, quae in Carissimi in Christo Filii Notri Sardiniae Regis Ditione contra Ecclesiae jus gesta nuper statutaque fuerant, atque una significavimus consilium Nobis esse, ut super his accuratiorem in Consessu Vestro sermonem opportuno alio tempore institueremus. Ea vero spe sustentabamur fore,ut injuriis illic Ecclesiae illatis aliquod interea remedium afferretur, quod annuntiare Vobis possemus. Sed quoniam longe admodum abfuit ut res ex sententia succederet, Nostri tandem officii esse duximus, ut ratione in hoc negotio a Nobis adhibita ab ipsis ejus rei exordiis brevissime repetita, queramur et graviori oratione reclamemus contra ea omnia, quse tum in continentibus, tum etiam in transmarinis supradictae Ditionis regionibus decreta in Ecclesiae injuriam aut facta sunt.


Nostis, Venerabiles Fratres, solemnem Conventiouem, quae die 27 Marti: anni 1841 inter Pontificium et Regium Legatum inita fuit, et quam sine mora tum Gregorius XVI, recol. mem. Decessor Noster, tum Carolus Albertus fel. rec. Sardiniae Rex ratam habuerunt et confirmarunt; nostis scilicet hanc Conventionem eo prorsus spectasse, ut Ecclesiasticae immunitates, quae in Ditione illa ex sanctione Sacrorum Canonum diuturno multorum sreculorum decursu viguerant, quaaque recentiori tempore pactis conventis, etRomanorum Pontificum benignitate, aliqua ex parte relaxatoe fuerant, novis adhuc ac muho arctioribus limitibus continerentur. Atque hinc non defuere in Subalpinis provinciis qui de indulgentia Decessoris Nostri ea in re, quasi de nimis ampla concessione mirarentur ; et Regium quoque Guberni m nonnullos annos abstinuit ab ejusdem Conventionis legibus in transmarinum suum Sardiniae Regnum inducendis. Jam vero idem Gubernium anno 1848 novam a Nobis conventionem postulavit, et die 14 Septembris ejus anni Regius Legatus Legato a Nobis deputato litteras tradidit ejusmodi conventionis formulam proponentes, paucis distinctamarticulis,quos prooemium quoddam haud levis sane momenti praecederet. Pervidit fac le Legatus Noster postulationem ea, qua expiicabatur, amplitudine ac verbis admitti prorsus non posse ; imo nec agi in ostulatione ipsa de mutua aliqua concessione paciscenda; quandoquidem nihil in ea proponebatur, in quo Gubernium ullam, ne levissimam quidem, obligatio-