282 ALLOCUTION DE PIE IX.
exceptis, attributum ea in Lege habetur Regio Ministro atquc auctoritatibus
eidem subditis; et ita quidem attributum , ut in Articulo 58 legis ejusdem
statuatur ac declaretur, nullum alii cuicumque auctoritati fore jus immiscendi
se in discipliua scholarum , in regimine studiorum , in graduum collatione, in
delectu aut approbatione Magistrorum. Hinc in Catholica illa ditione scholae
cujusque generis, atque adeo cathedrae etiam sacrarum disciplinarum, quarum
ea in Lege mentio fit; nec non puerorum institutio ad elementa Christianse
Fidei, quam eadem Lex inter minorum Ludimagistrorum officia annumerat,
ab Episcoporum auctoritate subtrahuntur. Acne quis ea de re dubitare valeat,
in memorato Articulo ipsi etiam Directores spiritus inter eos recensentur, qui
a Regio Ministerio sive ab auctoritatibus ei subditis , absque ullo alterius cujuscumque auctoritatis interventu, deligi atque approbari possunt. Igitur sacri
Pastores nedum privati injustissime sunt praecipua illa auctoritate , quam a
multis retro sasculis in plurima saltem studiorum instituta ex Pontificiis , Regiisque Constitutionibus, atque ex primoevae fundationis lege potiebantur , sed
nec liberum ipsis est in ea advigilare, quae in scholarum regimine doctrinam
Fidei, christianos mores, aut divini cultus causam attingunt.
Equidem sperare juvat fore, ut saltem in executione illius Legis , aliqua
Episcopalis Auctoritatis ratio habeatur. Ipsam tamen perniciosos fructus jam
peperisse dignoscitur ex pesliferis opinionibus, et placitis irreformabili Ecclesiae doctrinae contrariis, quas non in liberioris tantum editionis libellis pagellisque sparguntur quotidie in vulgus , sed ab aliquo etiam in publicis scholis
Doctore instillantur in mentes adolescentium, et publice propugnantur. Verba
desunt, Venerabiles Fratres, quibus dolorem explicemus longe acerbissimum,
quem ex notitia hujus rei, haud ita pridem ad Nos perlata, concepimus. Nulla
quidem interposita mora providimus, ut eadem de re accuratius cognoscere-
mus ; et nihil porro a Nobis desiderari patiemur, quod ad officium pertineat
custodienda" Fidei , et confirmandi in illa fratres infirmitati Nostrse divinitus
attributum.
Novissime, ut scitis, missus a Subalpino Gubernio ad Nos fuerat unus ex
Primoribus spectatus Vir, ut tractationes instauraret ecclesiasticis rebus cum
Sancta hac Sede componendis. Illum tamen haudquaquam admittere potuimus ad litteras Legationis sua3 testes consueto solemni more Nobis reddendas.
Ipse enim sive cum privatlm ad Nos adiit , sive in sermonibus cum Cardinali
Nostro Prosecretario Status iterum iterumque habitis , de supradicta de Immunitatibus Lege ita loquutus est, ut Laicam Potestatem in ea contra sanctiones Canonum , et contra initarum cum Sede Apostolica Conventionum fidem
piomulganda suo prorsus jure usam fuisse contenderet. Hinc eorum, quae
deinde contigerant , culpam transferebat in Clerum Sacrosque Antistites ,
maxime autem in Venerabilem Fratrem Archiepiscopum Taurinensem, ob
suam in pastorahbus officiis constantiam in severiori tunc custodia retentum.
De hoc scilicet pra?stantissimo Pracsule gravius querebatur, quasi de homine
quietis ac tranquillitatis populi parum studioso-, atque idcirco id se a Regio
Gubernio in praecipuis mandatis habuisse declarabat, ut Nos induceret ad
eumdem Antistitem in ahuc extra Regiam Ditionem munus transferendum.
Post haec opus non est ut alia explicemus, quae deinceps inter illum et Cardi-