Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/296

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

284 ALLOCUTION DE PIE IX.


nalem praedictum mutuo sermone incassum tentata sunt ad aliquam rerum componendarum viam reperiendam. Interim vero tantum abfuit, ut Gubernium a sua agendi ratione cessaret; quin potius illo ipso tempore prodierint, atque ad effectum perductae fuerint supradictae Tribunalium saecularium in ecclesiasticis causis novissimae Sententiae tum contra memoratum Archiepiscopum, tum contra Archiepiscopum Calaritanum. Ceterum de supradictis Ecclesiarum Clericorumque immunitatibus notum omnibus esse volumus , Nos , qui tractationes alterum ante annum a Subalpino Gubernio propositas minime recusavimus, hodie pariter non abhorrere a Canonum sanctionibus circa immunitates ipsas pro loco ac tempore moderandis, prout scilicet opportunum in Domino visum fuerit, ac dummodo Ecclesia aliis in rebus liberiori suorum jurium exercitio potiatur. Non enim defecit in Nobis studium paternae benevolentiae , quo Romanos Pontifices Decessores Nostros inclytam Sabaudiae Domum prosequutos fuisse compertum est : dolemus insuper calamitates et aerumnas, quibus in ejus ditione Fratres Fihique Nostri in his rerum adjunctis haud leviter anguntur; ideoque et prompti sumus ad opportuna in eorum levamen adhibenda remedia ; ex constanti nimirum instituto Sanctae hujus Romanae Ecclesiae, quoe veluti amantissmia mater filiis succurrere in angustia ac tribulatione positis, et Apostolica Auctoritate sua ad sanandas contritiones Israel uti jugiter consuevit. Hac tamen Auctoritate, qua? Nobis in aedificationem non in destructionem data est, haudquaquam uti possumus, ubi non de alio agatur, nisi ut quae in Ecclesiae injuriam; quae in contemptum Sacrorum Canonum; quae contra solemnes Conventiones, imo et ad ipsam quarumcumque Conventionum, ralionem labefactandam ; quae tandem contra Sacerdotes et praecipuos ipsos Ecclesiae Praesules pastorali suo munere circa conscientiarum moderationem, Sacramentorumque administrationem fungenles deliberata, decreta, aut facta illic doluimus , patientia , conniventia et concessionibus Nostris approbare quodammodo videamur. Absit, Venerabiles Fratres, ut Auctoritate Nostra in Ecclesiae et Catholicae Rei detrimentum abuti unquam velimus. Immo divino prassidio nixi omnem industriam atque operam in id constanti animo collocabimus, ut Religionis utilitati prospiciamus, et sanctissima Ecclesiae jura sarta, tecta habeamus. Juxta haec igitur attollentes hodie in solemni hoc Conventu Nostram apostolicam vocem, reclamamus majorem in modumcontra ea, qua? superius enarravimus, et contra alia omnia, quae sive in Continente sive in Transmarinis regionibus Summo Taurinensi Principi subdilis contra Ecclesia 1 jus, aut in Religionis damnutn gesta quomodolibet aut tentata sunt ; et ab omnibus, ad quos pertinet, gravissime exposcimus, ut desistant a vexandis Ecclesiae Pastoribus sacrorumque Ministris, et illata illic Sacrae Rei damnare parare festinent. Interea ne intermittamus, Venerabiles Fratres, Deo Misericordiarum Patri humiles orationes et obsecrationes offerre, et invocato etiam piissimo interventu Immaculatae Deiparae Virginis, et SS. Apostolorum Petri et Pauli, ab Eo suppliciter poscere, ut dilectam illam Dominicae Vineae partem dextera sua te-rat et brachio sancto suo defendat.