Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/298

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Ad perpetuam rei memoriam. X .IUNII MDCCCLI.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

LlTTERAE APOSTOLICAE

DAMNATIO ET PROHIBITIO OPERIS IN SEX TOMIS HISPANICO IDIOMATE EDITI SUB TITULO : DEFENSA DE LA AUTORITAD DE LOS GOBIERNOS Y DE LOS OBISPOS CONTRA LAS PRETENCIONES DE LA CURIA ROMANA POR FRANCISCO DE PALLA G. VIGIL. LIMA 1848.

Ad perpetuam rei memoriam.

Multiplices inter gravissimasque, quibus undique premimur, officii Nostri curas, et maximas hujus temporis calamitates, quae in gliscenti rerum omnium novitate animum Nostrum sollicitaut anguntque vehementer, illud accedit magnopere dolendum, quod Libri perniciosissimi e latebris Jansenistarum aliorumque hujus generis hominum in cliem erumpant, quibus hujus saeculi filii in persuasibilibus humanae sapientiae verbis loquuntur perversa, ut abducant discipulos post se. Apostolici itaque Nostri Ministerii ratio postulat, ut Librosistiusmodi solemniorem in modum ad Catholicae Religionis puritatem ac venerandam Ecclesia ? disciplinam tuendam conservandamque proscribamus, et damnemus, ac Dominicum gregem a Pastorum Principe Jesu Christo humilitati Nostrae commissum ab exitiosa illorum lectione et retentione tamquam a venenatis pascuis omni sollicitudine praeservare, et avertere non praetermittamus.

Jam vero cum in lucem prodiisse acceperimus Librum seu Opus, sex tomis constans, Hispanico idiomate exaratum, cui titulus « Defensa de la autoritad « de los Gobiernos y de los Obispos contra las pretenciones de la Curia Romana por Francisco de Paula G. Vigil. Lima 1848, » atque ex ipsa Operis inscriptione satis intellexerimus, auctorem esse hominem in hanc Apostolicam Sedem malevolo animo affectum, haud omisimus illud pervolvere, ac facili negotio, quamvis non sine maximo cordis Nostri moerore, eumdem Librum plures Pistoriensis Synodi errores dogmatica Bulla Auctorem Fidei fel. rec. Pii VI Decessoris Nostri jam confixos renovantem, aliisque pravis doctrinis et proposiiionibus iterum iterumque damnatis undique redundantem novimus atque perspeximus.

Auctor enim, licet Catholicus, ac divino Ministerio, ceu fertur, mancipatus, ut indifferentismum ac rationalismum, quo se infectum prodit, securius, ac impune sequatur, denegat, Ecclesiae inesse potestatem dogmatice definiendi. Religionem Ecclesiae Catholicae esse unice veram Religionem, docetque cuique liberum esse eam amplecti ac profiteri Religionem, quam rationis lumine quis duclus veram putaverit ; legem caelibatus impudenter aggreditur, et Novatorum more statum conjugalem anteponit statui virginitatis : potestatem, qua Ecclesia donata est a suo Divino Institutore, stabiliendi impedimenta Matri-