Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/300

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

288 LETTRE APOSTOLIOUE DE PIE IX.


monium dirimentia a principibus terrae dimanare tuetur, eamque Christi Ecclesiam sibi arrogasse impie affirmat : Ecclesiee et personarum immunitatem, Dei ordinatione et canonicissanctionibus constitutam, a jure civili ortum habuisse asserit, nec illum pudet defendere, majori aestimatione et obsequio prosequendam esse domum Oratoris alicujus Natiouis quam templum Dei viventis : Gubernio laico attribuit jus deponendi ab exercitio pastoralis Ministerii Episcopos, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei : suadere nititur iis, qui clavum tenent publicarum rerum, ne obediant Romano Pontifici in iis, quae Episcopatuum, et Episcoporum respiciunt institutionem : Reges aliosque principes, qui per Baptismum facli sunt membra Ecclesiae, subtrahit ab ejusdem Ecclesiae jurisdictione non secus ac Reges paganos, quasi Principes Christiani in rebus spiritualibus et ecclesiasticis non essent filii ac subditi Ecclesiae : imo ccelestia terrenis, sacra profanis, summa imis monstruose permiscens, docere non veretur, terrenam potestatem in quaestionibus jurisdictionis dirimendis superiorem esse Ecclesia, quae columna est et firmamentum veritatis : tandem ut alios quamplures omittainus errores, eo audaciae, et impietatis progreditur, ut Romanos Pontifices et Concilia cecumenica a limitibus suae potestatis recessisse, jura Principum usurpasse, atque etiam in rebus fidei, et morum definiendis errasse infando ausu contendat. Quamquam vero tot ac tanta in eodem Opere contineri errorum capita cuique facile innotescat; attamen Praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes mandavimus, ut in nostra Universalis Inquisitionis Congregatione praefatum Opus in examen adduceretur, ac postea ejusdem Congregationis judicium Nobis referretur. Porro Ven. Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Inquisitores Generales. praevia ejusdem Operis censura, et perpensis Consultorum suffragiis, memoratum Opus tanquam continens doctrinas, et propositiones respective « scandalosas, temerarias, falsas, schismaticas, Romanis Pontificibus et Con- « ciliis OEcumenicis injuriosas, Ecclesiae potestatis, libertatis, et jurisdictionis « eversivas, erroneas, impias, et haereticas, » damnandum, atque prohibendum censuerunt. Hinc Nos, audila praedictorum relatione, et cunetis plene ac mature consideratis, de consilio pra^fatorum Cardinalium, atque etiam motu proprio, ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine memoratum Opus, in quo doctrinae, ac propositiones, ut supra notatae, continentur, ubicumque, et quocumque alio idiomate, seu quavis editione, aut versione huc usque impressum, vel in posterum, quod absit, imprimendum, tenore praesentium damnamus, et reprobamus, atque legi, ac retineri prohibemus, ejusdemque Operis impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus et singulis Christi fidelibus, etiam specifica et individua mentione, et expressione dignis, sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso facto, absque alia declaratione, incurrenda, a qua nemo a quoquam, pra^terquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium obtinere queat, omnino interdicimus. Volentes, et Auctoritate Apostolica mandantes, ut quicumque Librum, seu Opus praedictum penes se habuerint, illud statim atque praesentes Litterae innotuerint, locorum Ordinariis, vel haereticoe pravitatis Inquisitoribus tradere,