Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/302

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

290 LETTRE APOSTOLIQUE DE PIE IX.


atque consignare teneantur. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

Ut autem eaedem praesentes Litterae ad omnium notitiam facilius perducantur, nec quisquam illarum ignorantiam allegare queat, volumus, et Auctoritate praefata decernimus, illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, et Cancellariae Apostolicae, nec non Curiae Generalis in Monte Citorio, et in Acie Campi Florae in Urbe per aliquem ex Cursoribus Nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui : sic vero publicatas, omnes et singulos, quos concernunt, perinde afficere, et arctare, ac si unicuique illorum personaliter notificatae, et intimatae fuissent; ipsarum autem praesentium Litterarum transsumptis, seu exemplis, etiam impressis,manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem prorsus fidem tam in judicio, quam extra illud ubique locorum haberi volumus, quae haberetur eisdem praesentibus, si exhibitae forent, et ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris, die X Junii anno MDCCCLI, Pontificatus Nostri anno V.

A. Card. Lambruschini.