Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/304

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XXII AUGUSTI MDCCCLI.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

LITTERAE APOSTOLICAE

DAMNATIO ET PROHIBITIO OPERIS CUI TITULUS : JURIS ECCLESIASTICI INSTITUTIONES JOANNIS NEPOMUCENI NUYTZ, IN REGIO TAURINENSI ATHENEO PROFESSORIS. ITEMQUE : IN JUS ECCLESIASTICUM UNIVERSUM TRACTATIONES , AUCTORIS EJUSDEM.

Ad perpetuam rei memoriam.

Ad Apostolicae Sedis fastigium sola miserentis Dei clementia, nullo suffragio ineritorum evecti, atque a coelesti Patrefamilias vineae suae custodiendae praepositi, omnino officii Nostri, ac muneris esse ducimus, si qua noxia germina excrevisse noscamus, ea succidere, atque evellere stirpitus, ne in Dominici agri perniciem altius radices agant, ac diffundantur. Et sane quum jam inde ab Ecclesiae surgentis exordio, tanquam in igne aurum, probari oportuerit electorum fidem, idcirco Apostolus vas electionis monitos jam tum fideles voluit surrexisse quosdam , qui « convertunt et conturbant Evangelium Christi » (adGal. i), quibus falsas doctrinas disseminantibus, fideique deposito detrabentibus, « etiamsi Angelus evangeizet, praeterquam quod evangelizatum est, » anathema diceretur. Et quanquam infensissimi veritatis hostes profligati semper victique cecideriat , numquam tamen destiterunt assurgere , acriusque exercere vires, quibus universam, si fieri posset, Ecclesiam labefactare niterentur. Hinc profanas manus injicientes in Sancta , Apostolicre hujus Sedis praerogativas et jura invadere, Ecclesiae constitutionem perveitere, atque integrum Fidei depositum pessumdare ausu impio contenderunt. Porro, etsi Nobis magno solatio sit Christi Servatoris promissio , qua portas inferi nunquam contra Ecclesiam praevalituras edicit, non possumns tamen non intimo cruciari animi angore, gravissimam animarum perniciem considerantes, quam ex effnena pravos libros edendi licentia , perversaque impudentia , ac scelere quidlibet contra divina ac sacra audendi latius in dies manare comperimus. Jam vero in hac librorum undique grassantium peste, locum sibi vindicat opus sic inscriptum: « Juris Ecclesiastici Institutiones Joannis Nepomuceni « Nuytz, in regio Taurinensi Atheneo professoris, » itemque « In Jus Ecclesiasticum universum Tractationes » auctoris ejusdem ; cujus nefarii operis doctrina ex una illius Athensei cathedra sic diffusa est, ut selectae ex eo acatholiae theses ad disputandum propositae sint prolytis ephebiis qui aream, seu doctoris gradum consequi adspirarent. In his vero libris, ac thesibus in speciem adserendi jura Sacerdotii atque Imperii ii traduntur errores, ut pro salutaris doctrinae praeceptis venenata omnino pocula juventuti porrigantur. Auctor siquidem pravis suis propositionibus, earumque commentis, illa omnia , quae a