Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/306

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

294 LETTRE APOSTOLIQUE DE PIE IX.


Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris, praertim Joanne XXII, Benedicto XIV, Pio VI, ac Gregorio XVI, atque a tot Conciliorum decretis, praesertim a Lateranensi (IV), Florentino ac Tridentino damnata jamdiu ac rejecta sunt, quodam fuco novitatis adspersa, atque illita auditoribus proponere suis, ac typis edere non erubuit. Quandoquidem palam et aperte in editis dicti Auctoris libris asseritur : « Ecclesiam vis inferendae potestatem non babere, neque potestatem ullam temporalem directam, vel indirectam; divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Romanorum Ponlificum arbitria contulisse praeter potestatem Episcopatui inharentem, aliam esse attributam temporalem a civili imperio vel expresse vel tacite concessam, revocandam propterea cum libuerit a civili imperio; civili potestati vel ab infideli imperante exercitae competere potestatem indirectam negativam in Sacra; civilem potestatem, ab Ecclesiastica si damno afficiatur, sibi consulerepotestatem indirectam negativam in Sacra; illi competere nedumjus, quod vocant, exequatur, sed vero etiam appellationem ab abusu ; in conflictu legum utriusque potestatis, jus civile prrevalerej nihil vetare alicujus Concilii generalis sententia, aut universorum populorum facto, Summum Pontificatum ab Romano Episcopo, atque Urbe ad alium Episcopum, aliamqne Civitatem transferri; nationalis Concilii definitionem nullam aliam admittere disputationem, et civilem administrationem rem ad hosce terminos exigere posse : doctrinam comparantium libero Principi Romanum Pontificem, et agendi in universa Ecclesia, doctrinam esse, quae medio aevo praevaluit, effectusque adhucmanere: de temporalis regni cum spirituali compatibilitate disputare inter se Christianae et Catholicae Ecclesiae filios. » Plura quoque de Matrimonio falsa asseruntur : « Nulla ratione ferri posse Christum evexisse Matrimonium ad dignitatem Sacramenti ; Matrimonii Sacramentum non esse nisi quid contractui accessorium, ab eoque separabile, ipsumque Sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm esse , jure naturae Matrimonii vinculum non esse indissolubile; Ecclesiam non habere potestatem impedimenta Matrimonium dirimentia inducendi, sed eam civili potestati competere a qua impedimenta existentia tollenda sint : causas matrimoniales, et sponsalia suapse natura ad forum civile pertinere ; Ecclesiam sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepisse, non jure proprio, sed illo jure usam, quod a civili potestate mutuata erat; Tridentinos Canones (Sess. xxiv, cle Matrlm., c. iv), qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedimenta dirimentia inducendi Ecclesia 1 negare audeant, vel non esse dogmaticos, vel de hac mutuata potestate intelligendos. » Quin addit : « Tridentinam formam sub infirmitatis poena non obligare ubi lex civilis aliam formam praestituat, et velit hac nova forma interveniente Matrimonium valere - , Bonifacium VIII votum castitatis in Ordinatione emissum nuptias nullas reddere primum asseruisse ref> Il peut y avoir quelquc utilite a eonnaitre les propositions que le professeur condamne a enumerees lui-meme dans un discours public et qu'il a persiste a soutenir contre l'enseignement du Chef de l'EgIise et du Concile de Trente. Voici ces propositions, d'apres un journal de Turin ami des doctrines de 1'auteur [la Croce di Savoia) : « 1° L'Eglise catholique n'a pas le pouvoir de conferer la force malerielle; « 2° Elle n'a le pouvoir temporel ni direct ni indirect ; « 3° Le pouvoir civil, lesepar le pouvoir ecclesiastique, a le droit de se separer, par so:: </ref> *, » Plura denique de potestate 1 .