Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/316

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

304 ALLOCUTION DE PIE IX.


ticisque illius Regni rebus componendis susceptas, ob propensam praesertim ejusdem carissimae in Christo Filiae Nostrae in Religionis bonum voluntatem haud cecidisse irritas. Siquidem post diuturnam operosamque tractationem Conventio inter Nos, et Reginam Catholicam est inita, quam delecti ex utraque parte Plenipotentiarii subscripserunt , nomine quidem Nostro idem Venerabilis Frater Archiepiscopus Thessalonicensis , nomine autem Reginae dilectus Filius nobilis vir eques Emmanuel Bertran de Lis a publicis Majestatis Suae negotiis. Quam Conventionem ab eadem Regina, et a Nobis ipsis, audito consilio VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Congregationis negotiis ecclesiasticis extraordinariis propositae, jam ratam habitam, vobis exhiberi mandavimus una cum Apostolicis Nostris Litteris, quibus Conventionem ipsam confirmavimus, ut omnia clarius, etplenius agnoscere possitis.

Illud quidem Nobis vel maxime cordi fuit, ut sanctissimoe nostrae religionis incolumitati, et spiritualibus Ecclesiae rebus studiosissime consuleremus. Itaque constitutum perspicietis, Catholicam Religionem cum omnibus suis juribus, quibus ex divina sua institutione et sacrorum Canonum sanctione potitur, ita unice in eo Regno, veluti antea vigere ac dominari debere, ut omnis alius cultus plane sit amotus, et interdictus. Hinc cautum quoque est, ut instituendi, ac docendi ratio in cunctis tum Universitatibus, tum Collegiis, tum Seminariis, tum publicis, privatisque scholis cum ejusdem catholicae religionis doctrina plane congruat, atque Episcopi, aliique Dioecesani Antistites, qui ex proprii ministerii officio in catholicae doctrinae puritatem tuendam, propagandam, et in christianam juventutis educationem procurandam totis viribus incumbere debent, nullo prorsus unquam praepediantur impedimento, quominus publicis etiam scholis sedulo advigilare, et in illas pastoralis sui muneris partes libere exercere possint. Ac pari studio ecclesiastica? auctoritatis libertatem, dignitatemque asserendam curavimus. Etenim non solum statutum est Sacrorum praesertim Antistites ad Episcopalem eorum jurisdictionem exercendam plena libertate pollere, quo catholicam fidem, et ecclesiasticam disciplinam tueri, et morum honestatem in christiano populo tutari, et optimam juvenum, eorum potissimum qui in sortem Domini vocantur, institutionem procurare, et alia omnia proprii ministerii munera explere valeant ; verum etiam decretum est omnes Regni Magistratus eorum operam praestare debere, quo ab omnibus ecclesiasticae auctoritati et dignitati debitus exhibeatur honor, observantia, eL obedientia. Accedit etiam, ut praetantissima Regina, ejusque Gubernium iisdem Episcopis valido suo patrocinio, et praesidio omnem opem ferre profiteantur, cum ab ipsis pro pastorali munere illorum potissimum hominum improbitas est cohibenda, et coercenda audacia, qui fidelium mentes pervertere, moresque corrumpere nefarie commoliuntur, et a proprio grege detestabilis, ac dira perversorum fibrorum pestis, atque pernicies est avertenda, ac profliganda. Et quoniam relatum ad Nos est, ex nova Dicecesium divisione majora spiritualia bona in illius Regni fideles redundare, iecirco novam hujusmodi circumscriptionem Nostra auctoritate, et ipsius Reginae concensu peragendam statuimus, atque Apostolicas de hac re suo tempore proferemus Litteras, postquam ea omnia fuerint perspecta, et statuta, qua? ad rem ipsam perficiendani sunt necessaria. Cum autem Religiosae Familiaee pie institute, ac recte adminis-