Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/318

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

306 ALLOCUTION DE PIE IX.


tratae maximo sint Ecclesia et civili societati usui, et ornamento, quantum in Nobis fuit haud omisimus eniti, ut illic Regulares Ordines conserventur, restituantur, augeantur. Atque in eam profecto spem erigimur fore, ut propter avitam ejusdem carissimae in Christo Filiae Nostrae pietatem, et eximiam Hispaniae nationis religionem ipsi Regulares Ordines ibi pristina dignitate, ac splendore fruantur. Ne quid autem Religionis bono quavis ratione officere possit, non solum constitutum est, Leges, Ordinationes, et Decreta quaecumque Conventioni adversantia de medio sublata omnino esse ac penitus abrogata, verum etiam sancitum, ut cetera omnia, quae ad ecclesiasticas res, et personas pertinent, de quibus in Conventione nulla est habita mentio, juxta canonicam , et vigentem Ecclesiae disciplinam exigi , et administrari plane debeant.

Nec vero ea praetermisimus , quse ad temporale Ecclesiae bonum possunt pertinere. Omni enim studio, et contentione vindicandum, ac tuendum curavimus jus, quo Ecclesia pollet, acquirendi scilicet , et possidendi quaecumque bona stabilia, et frugifera, veluti innumera prope Conciliorum acta et sanctorum Patrum sententiae et exempla, et Pra?decessorum Nostrorum Constitutiones apertissime loquuntur, sapientissime docent, ac demonstrant. Atque utinam ubique gentium, ubique terrarum possessiones Deo, ejusque Sanctae Ecclesiae dicatae semper inviolatae fuissent, et homines debita illas reverentia essent prosecuti ! Equidem haud cogeremur deflei^e plurima , omnibusque notissima mala, et damna in civilem ipsara societatem derivata ex injusta prorsus, et sacrilega ecclesiasticarum rerum, ac bonorum spoliatione, et direptione, quae ad funestissimos quoque ac perniciosissimos Socialismi, et Communismi errores fovendos magna ex parte viam munivit. Jam porro in Conventione constabilitum, firmatumque conspicietis Ecclesise jus novas acquirendi possessiones, ac simul sancitum, ut proprietas bonorum omnium, qua? vel in praesentia possidet, vel in posterum acquiret, integra, et inviolabilis omnino habeatur atque persistat. Hinc constitutum etiam fuit, ut, nulla interposita mora, Ecclesiae illa omnia statim restituantur bona, quae nondum divendita fuere. Verum cum ex gravibus, ac fide dignis testimoniis acceperimus, nonnulla ex iisdem bonis nondum alienatis ita in deterius esse prolapsa, et administrationis incommodis obnoxia, ut evidens constet Ecclesiae utilitas, si illorum pretium in publici aeris alieni reditus numquam quavis alia ratione transfcrendos convertatur, ejusmodi permutationi indulgendum esse censuimus, postquam vero bona ipsa fuerint Ecclesiae restituta. Omnem quidem dedimus operam, ut Episcopi, Capitula, Seminaria, Parochi congruis, ac stabilibus potiantur reditibus, qui Ecclesiae perpetuo addicti, ab ea libere erunt administrandi. Et si vero hi reditus cum antiqua Hispani Cleri dote conferri non possint, et ob temporum asperitatem minores, quam Nos optavissemus , existant; tamen probe noscentes, qua singulai-i religione, et pietate idem Hispaniarum Clerus summopere praestet, plane non dubitamus, quin ipse in divina voluntate conquiescens, et omni virtutum genere magis in dies undique refulgens, in vineam Domini naviter, scienterque excolendam alacriori usque solertia, et studio incumbat, cum praesertim per ecclesiasti-