Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/320

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

308 ALLOCUTION DE PIE IX.


cam libertatem in Conventione sancitam iis omnibns expeditus sit impedimentis, quae antea libero sacri ministerii exercitio adversabantur, atque ita populorum obsequium, amorem, et venerationem sibi magis magisque conciliet, et devinciat. Geterum cum plenum, ac liberum acquirendi, ac possidendi jus fuerit sancitum ac servatum, patet Hispanis Ecclesiis aditus ad ampliores obtinendos reditus, quibus et majori divini cultus splendori, et decentiori Cleri sustentationi facilius, et commodius consulatur. Atque id felicioribus temporibus ex regia carissimae in Christo Filiae Nostrae munificentia, ejusque Gubernii studio, et ex egregia, ac perspecta Hispanae nationis religione futurum Nobis pollicemur. Ex iis, quae raptim, cursimque commemoravimus, intelligitis, Venerabiles Fratres, quo studio Nostras omnes curas in ecclesiasticis Hispaniae rebus instaurandis posuerimus, ac futurum confidimus, ut, divina adspirante gratia, in amplissimo illo Regno catholica Ecclesia, ejusque salutaris doctrina quotidie magis latissime dominetur, vigeat, et efflorescat.

Nunc vero noscatis velimus, dilectissimum in Christo Filium Nostrum Leopoldum II, Magnum Etruriae Ducem et Lucensiuni Ducem pro egregia sua pietate vehementer optasse, ut vigentes in Etruria leges quodammodo ordinari, et componi possent cum iis omnibus, quae ecclesiasticas leges respiciunt. Itaque enixis precibus a Nobis efflagitavit, ut nonnulla interea temporis conciliare vellemus, cum eidem religiosissimo Principi in animo fixum destinatumque sit, plenam cum hac Apostolica Sede in posterum inire conventionem, qua in regionibus ei subjectis ecclesiasticarum rerum regimini, et rationibus prospere consulatur. Quocirca firma, ac certa spe freti fore, ut idem dilectissimus in Christo Filius Noster ejusmodi conventionem juxta Nostra desideria majori qua fieri potest celeritate sit initurus, illius votis obsecundantes aliqua capita a W. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus ejusdem Congregationis negotiis ecclesiasticis extraordinariis propositae perpensa, interim constituta fuere, quae a Nobis, et ab ipso Principe rata habita sunt. Quibus quidem capitibus, seu articulis inter cetera constitutum est, ut Episcopi omnem habeant libertatem in iis omnibus peragendis quce ad sacrum pertinent ministerium, ac in scripta, et opera, quae de rebus ad religionem spectantibus tractant, censuram ferant, ut propriam eorum episcopalem auctoritatem libere adhibeant ad tideles a pravaquavis lectione tum religioni, tum moribus perniciosa arcendos, ac simul cautum, ut omnes cum hac B. Petri Cathedra catholicae veritatis, et unitatis centro libere communicare valeant, et causae omnes spirituales, et ecclesiasticae ad sacrae potestatis judicium unice et omnino spectare debeant ex sacrorum Canonum praescripto. Non levi autem jucunditate affecti fuimus, propterea- quod idem dilectissimus in Christo Filius Noster haud omisit Nobis polliceri, et profiteri, se omnem suam opem, et operam esse collaturum ad sanctissimam nostram religionem tutandam, ad divinum cultum tuendum, et ad publicam morum honestatem fovendam, ac valido suo auxilio prsesto futurum, quo Sacrorum Antistites episcopalem eorum auctoritatem libere exerceant. Quocirca confidimus, ut, Deo bene juvante, earum, quas indulsimus, rerum usus in Ecclesiae utilitatem cedat, iis insuper difficultatibus penitus amotis, quae hucusque ejusdem Ecclesiae libertati obstiterunt.