Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/322

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

310 ALLOCUTIO DE PIE IX.


Denique certiores vos facimus, Nostras jam convertisse curas ad catholicae religionis res in longinqua regione componendas, ac Nos magna spe sustentari fore, ut conventio possit iniri, quaj juxta Nostra, et vestra desideria Ecclesiae juribus, rationibus, ac prosperitati respondeat. Ac vel maxime optaremus, ut hujusmodi exemplum omnes earum dissitarum partium regiones, quarum populos praecipuo caritatis affectu in Domino prosequimur, imitari properarent, quo penitus averterentur plurima, et maxima damna, quibus in nonnullis praesertim earumdem partium regionibus immaculata Christi Sponsa cum summo animi Nostri dolore affligitur, ac divexatur. Atque hic haud possumus, quin illis Yenerabilibus Fratribus vehementer gratulemur, eisque meritas, debitasque tribuamus laudes, qui in tristissima licet conditione ibi constituti, tamen haud omittunt episcopali eorum zelo , et firmitate Ecclesiae causam strenue tueri, ejusque jura impavide defendere, ac dilectarum ovium saluti sollicite prospicere.

Haec erant, Venerabiles Fratres, quae vobis hodierno die significanda existimavimus. Reliquum est, ut numquam desinamus dies, noctesque in humilitate cordis Nostri, et in sinceritate fidei, firmitate spei, et caritatis ardore assiduas clementissimo misericordiarum Patri adhibere preces , ut omnipotenti sua dextera, quae mari et ventis imperat, Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus jactatur, procellis eripiat, eamque a solis ortu usque ad occasum novis, ac splendidioribus triumphis exornet, et augeat.