Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/332

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XXVII SEPTEMBRIS MDCCCLII.

SS. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO SECRETO 27 SEPTEMBRIS I 8 5 2 HABITA.

Venerabiles Fratres,

Acerbissimum vobiscum, Venerabiles Fratres , hodie communicamus dolorem, quo jamdiu intime premimur ob maxima, et nunquam satis lugenda damna , quibus plures abhinc annos catholica Ecclesia in Neogranatens Republica miserandum in modum affligitur, atque vexatur. Quod nunquam fore putavissemus, cum omnes noscant, quibus praecipuae benevolentiae significationibus haec Apostolica Sedes illam Rempublicam fuerit prosecuta, et qua alacritate felicis recordationis Gregorius XVI praedecessor Noster ad religionis, et spirituale illius gentis bonum omni studio procurandum, atque ad mutuae amicitia vincula magis magisque obstringenda Rempublicam ipsam prae aliis omnibus Americae regionibus non modo primum recognoverit, sed etiam Apostolicam Nunciaturam ibi conslituerit. Atque eo magis dolemus, quod adhuc irritae fuerecurae omnes tum ab eodem Praedecessore Nostro, tum a Nobis ipsis summa contentione apud illud Gubernium adhibitae, ut tot catholicae religioni illata amoverentur damna, ac nefariae, et injustissimae de medio tollerentur leges ibi a civili potestate cum maximo fidelium detrimento contra divinam Ecclesiae institutionem , ejusque veneranda jura, et libertatem, contra supremam hujus Apostolicae Sedis potestatem, contra sacrorum Antistites, et ecclesiasticos viros latae, atque sancitae. Noverat enim idem Decessor Noster, legem ibi mense Aprili anno 1845 fuisse promulgatam, qua inter alia statuitur, ut, vix dum aliqua apud illa laicae potestatis tribunalia accusatio adversus ecclesiasticos viros, ac vel ipsos Episcopos fuisset admissa, non solum Sacerdotes Domini, aliique Clerici, sed etiam Episcopi, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, ab omni sui ministerii exercitio se abstinere, ac proprii muneris partes aliis committere debeant, constitutis quoque carceris, exilii , et aliis pcenis in eos omnes , qui id agere noluissent. Quapropter ipse Praedecessor Noster , nulla interposita mora, suas eodem anno ad illius Reipublicae Praesidem misit Litteras, quibus legem illam omni certe reprehensione dignissimam vehementer improbavit, acsimul summopere expostulavit, ut eadem lex statim abrogaretur, et Ecclesiae jura sarta, tecta haberentur. Nos autem, postquam inscrutabili Dei judicio ad hanc Principis Apostolorum Cathedram evecti totius Ecclesiae gubernacula tractanda suscepimus, afflictis inibi sanctissimae nostrae religionis rebus consulere vel maxime cupientes jam inde ab anno l847 ad ejusdem Neogranatensis Reipublicae Praesidem scripsimus Litteras. Quibus quidem Litteris significantes , quantopere de illa Dominici gregis parte solliciti et anxii essemus, et quo singu-