Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/336

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

324 ALLOCUTION DE PIE IX.


cumque jure percipere emolumentum; atque eidem Parochiali Conventum tribuitur potestas pro suo arbitrio statuendi, et immutandi tam Parochorum reditus, quam impendia sacris functionibus necessaria : et alia statuuntur, quibus ecclesiasticae proprietatis jura violantur ac delentur. Post haec, die primo mensis Junii ejusdem anni 1851 alia sancita est lex, qua vetatur, ne Ganonicales Cathedralium Ecclesiarum Praebendae conferantur, nisi postquam a majore Provincialium cujusque Dioecesis Consiliorum parte id pro eorum arbitrio fuerit statutum. Ali;c deinde promulgatse sunt leges, quibus et omnibus data est facultas se liberandi ab onere solvendi census, qui potissimam ecclesiasticorum redituum partem coustituunt, soluta dimidia pretii parte Gubernio ; et Archiepiscopalis Seminarii Sanctae Fidei de Bogota bona Nationali Collegio adjudicata , ac suprema in idem Seminarium inspectio laicae potestati attributa. Neque silentio prretereundum , per novam illius Reipublicae Constitutionem postremis hisce temporibus sancitam inter alia jus quoque liberae institutionis defendi, et omnimodam omnibus tribui libertatem, ut quisque suas cogitationes, ac monstrosa quaeque opinionum portenta typis quoque in vulgus edere, et privatim publiceque quemlibet cuitum profiteri valeat.

Videtis profecto, Venerabiles Fratres, quam teterrimum ac sacrilegum bellum Catholicae Ecclesiae a Neogranatensis Reipublicae Moderatoribus sit indictum, et quae quantaeque injuriae eidem Ecclesiae, ejusque sacris juribus, Pastoribus, Ministris, ac suprenuc Nostrae, et Sanctae hujus Sedis auctoritati fuerint illatae. Cum autem enuntiatae leges jam inde ab eodem anno 1851 executioni fuerint mandatae, jam tum sacrorum Antistites, et ecclesiastici viri, qui catholicis sensibus vere animati nefariis illis decretis merito, atque optimo jure reclamabantet obsistebant, summo cum fidelium populorumdamno crudeliter vexati, et in gravissima quaeque adducti fuere discrimina. Siquidem et sacra Episcoporum oppressa auctoritas, et Parochorum ministerium vinculis constrictum atque irretitum, et optimi divinae legis praecones in carcerem deti' Usi, etcujusque gradus Clerici ad egestatem redacti, omnibusque malis et aerumnis obnoxii. Atque in primis venerabilis Frater Emmanuel Josephus de Monsquera, vigilantissimus Sanctae Fidei de Bogota Archiepiscopus, gravioribus fuil angustiis et laboribus exagitatus eam scilicet ob causam, quod praestantissimus ille Antistes singulari pietate, doctrina, prudentia, consilio praecellens, et apostolico zelo plane incensus pro sui muneris debito contra illas impias leges sapienter fortiterque protestari, ac saeculi licentiae, et pravis impiorum hominum consiliis invicte resistere, ac Dei et Ecclesiae causam strenue propugnare nunquam intermisit. Quo autem potissimum praetextu Neogranatense Gubernium uti voluerit ad clarissimum illum divexandum Antistitem, accipite, Venerabiles Fratres. Cum enim in illis regionibus mos invaluerit, ut sexto quoque mense habeanturexperimenta ad eorum periclitandam doctrinam, qui vacantibus parochialibus Ecclesiis sunt prseficiendi, Neogranatense Gubernium per legem ibi jam diu contra Canonicas Sanctiones sancitam sibi temere jus arrogavit non solum cogendi Episcopos ad id sexto quoque mense redeunte peragendum, verum etiam compellendi Metropolitanum, aut viciniorem Antistitem ad idem praestandum si quis Antistes commemorato tempore ejusmodi experimenta minime habuisset. Hujus igitur legis vi ipsum Gubernium anno 1851 eidem