Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/340

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

328 ALLOCUTION DE PIE IX.


dere ad id dumtaxat permittendum, ut scilicet ipse Archiepiscopus exsularet, statim ac iter aggredi posset. Neque id satis. Hisce namque diebus tristissimi venerunt nuntii, ex quibus pari animi Nostri amaritudine accepimus, Venerabilem Fratrem Episcopum de Carthagena, ac dilectum Filium Vicarium Capitularem Dioecesis S. Marthae similem de paroeciarum concursu denuntiationem ab illo accepisse Gubernio, eisque ipsissima ingruere discrimina, propterea quod summa cum eorum nominis laude denuntiationem ipsam respuere non dubitarunt. Perlatum quoque ad Nos est, ea ipsa de causa eamdem Venerabili Fratri Episcopo Neo-Pampilonensi impendere procellam, cum ipse etiam paratus sit ad sui muneris partes splendide obeundas, et ad Ecclesiae jura fortiter constanterque tuenda. Atque ejusmodi vexationibus, injuriis, contumeliis subjecti quoque fuere alii illius Reipublicae lectissimi ecclesiastici viri, ac vel ipse Noster et hujus S. Sedis Legatus. Etenim semel atque iterum in illis Consiliis inter maxima et horrenda cujusque generis contra Christi hic in terris Vicarium,et hanc Apostolicam Sedem convicia propositio facta fuit dimittendi eumdem Nostrum Legatum, qui ea, qua par erat, prudentia et fortitudine Nostro nomine tot nefariis et sacrilegis ausis reclamare non praetermisit. Omittimus autem hic commemorare novas alias leges a nonnullis e Deputatorum Consilio propositas, quae irreformabili Catholicae Ecclesiae doctrinae , ejusque sanctissimis juribus omnino adversantur. Itaque nihil dicimus de illis conceptis decretis, quibus proponebatur, ut Ecclesia nempe a Statu se jungeretur, ut Regularium Ordinum, piorumque legatorum bona oneri mutuum dandi omnino subjicerentur, ut omnes abrogarentur leges, quae ad Religiosarum Familiarum statum tutandum, earumque jura et officia tuenda pertinent, ut civili auctoritati tribueretur jus erigendi et circumscribendi Dioeceses, et Canonicorum Collegia, ut ecclesiastica iis conferretur jurisdictio, qui a Gubernio nominati fuissent. Nihil dicimus de alio illo decreto, quo Matrimonii Sacramenti mysterio, dignitate, sanctitate omnino despecta, ejusque institutione et natura prorsus ignorata, et eversa, atque Ecclesia in Sacramentum idem potestate penitus spreta, proponebatur juxta jam damnatos haereticorum errores, atque adversus Catholicae Ecclesiae doctrinam, ut matrimonium tanquam civilis tantum contractus haberetur, et in variis casibus divortium proprie dictum sanciretur, omnesque matrimoniales causa ad laica deferrentur tribunalia, et ab illis judicarentur, cum nemo ex Catholicis ignoret, aut ignorare possit, matrimonium esse vere et proprie unum ex septem Evangelica legis Sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit Sacramentum , atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris, prater Sacramentum, conjunctionem cujuscumque etiam civilis legis vi factam nihil aliud esse nisi turpem, atque exitialem Concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum, ac proinde a conjugali fcedere Sacramentum separari nunquam posse, et omnino spectare ad Ecclesiae potestatem ea omnia decernere, quae ad idem Matrimonium quovis modo possunt pertinere. Atque hac omnia omittimus, propterea quod etiamsi hae leges ab aliquibus e Deputatorum Consilio fuere propositae, tamen plerique Deputati, ac Senatores, Deo bene juvante, eas leges rejiciendas esse decrevere, et horruerunt tot jam gravibus inflictis Ecclesiae vulneribus alia nova imponere vulnera.