Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/342

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

330 ALLOCUTION DE PIE IX.


ln tanta autem acerbitate Nos recreat singularis tum Bogotensis Archiepiscopi, tum aliorum illius Reipublicae Antistitum religio, pietas, ac sacerdotalis fortitudo et constantia. Ipsi enim probe memores loci, quem tenent, dignitatis, qua insigniti sunt, sacramenti, quo in solemni inauguratione se obstrinxerunt, illustribus Archiepiscopi vestigiis insistentes maxima cum corum laude haud intermiserunt episcopalem tollere vocem contra tot illatas Ecclesiae injurias, ac promptissimi sunt pro ipsius Ecclesiae defensione ad omnia subeunda pericula. Neque parum Nos quoque reficit egregia Neogranatensium populorum virtus, pietas, qui longe maxima ex parte summopere dolentes, et indignantes tam iniqua ac tristia contra eorum religionem et Antistites facta, nihil antiquius habent, quam publicis luculentisque testimoniis ostendere, sibi maxime cordi esse et catholicam profiteri religionem, et suos Antistites summa observantia et amore prosequi, ac Nobis, et huic Apostolicae Sedi catholicae veritatis et unitatis centro firmiter adhaerere.

Jam porro, Venerabiles Fratres, vix dum Nobis innotuit, tam prava, et nunquam satis improbanda consilia in Neogranatensi Republica contra Ecclesiam, ejusque sacra jura, bona, Pastores, Ministros suscepta , ac perfecta fuisse, nunquam destitimus per Nostrum Cardinalem a publicis Nostris Negotiis apud illud Gubernium iteratis expostulationibus reclamare et conqueri adversus tot gravissimas eidem Ecclesiae, et huic Apostolicae Sedi illatas injurias. Attamen, dolentes et invili dicimus, nihil Nostrae voces, clamores, et questus profecerunt, nihil illorum Antistitum querelae valuere, qui proprii ministerii munere in exemplum fungentes, Nostrisque paternis Litteris confirmati, haud omiserunt opponere murum pro Domo Israel. Itaque ut fidcles illic degentes sciant, et universus orbis agnoscat quam vehementer a Nobis improbentur ea omnia, quse ab illius Reipublicae Moderatoribus contra Religionem, Ecclesiam, ejusque leges, Pastores, Ministros, et contra hujus Beati Petri Cathedrae jura et auctoritatem gesta sunt, pastoralem Nostram in amplissimo vestro consessu vocem apostolica libertate attollentes, praedieta omnia decreta, quae ibi a civili potestate tanto cum Ecelesiasticae auctoritatis, et hujus S. Sedis contemptu, ac tanta cum Religionis, et sacrorum Antistitum jactura, ac detrimento sancita sunl, improbamus, damnamus, et irrita prorsus ac nulla declaramus. Praeterea eos omnes, quorum opere et jussu illa edita sunt, gravissime monemus, utserio reputent poenas et censuras, quae adversus sacrarum personarum, et rerum, atque ecclesiasticae potestatis et libertatis violatores, profanatores, et Ecclesiae, atque hujus Apostolicae Sedis jurium usurpatores ab Apostolicis Constitutionibus, sacrisque Conciliorum canonibus sunt constitutae. Utinam vero Nostris hisce vocibus, monitis, querelis tandem aliquando illi ipsi dociles prabeant aures, quorum opera tot tantisque malis oppressa ingemiscit Ecclesia; utinam hujus moestissimae et amantissimae Matris aspectu commoti illam salutifera poenitentia consolari, ejusque gravissima vulnera lacrymis abstergere, ac damna statim reparare properent, atque ita haud exspectare et