Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/348

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

336 ALLOCUTION DE PIE IX.


et sacram et publicam perturbent, evertant; in quos profecto verba illa cadunt divini Reparatoris : « Vos ex patre diabolo estis, et opera patris vestri vultis facere. » Hos si excipianms, fatendum est praesentis aetatis homines generatim abhorrere ab incredulorum pravitate , et inclinationem quamdam animorum ostendere erga religionem et fidem. Sive enim facinorum ob atrocitatem, quae superiori paesertim saeculo perpetrata incredulis tribuenda sunt, quaeque animus meminisse reformidat, sive ob metum seditionum ac tumultuum, qui miserandum in modum convellunt, afflictant nationes et regna, sive denique divini Spiritus opera, qui spirat ubi vult, imminutum esse patet perditorum numerum, qui incredulitate se jactent et glorientur; contra vero commendari audimus interdum vitae ac morum honestatem, excitatumque praeterea novimus in animis hominum admirationis sensum catholicam erga religionem, quaj quidem in omnium incurrit oculos tanquam lux solis. Non exiguum hoc est bonum, Venerabiles Fratres, et quidam quasi ad veritatem progressus, sed tamen multa adhuc sunt, quee a veritate plane assequenda absterrent homines et remorantur. Sunt enimvero plerique, qui rebus publicis tractandis praepositi fautores se religionis. et adsertores dicant, illam laudibus attollant, humana-que societati quam maxime accommodatam atque utilem praedicent; nihilominus ejus moderari disciplinam volunt, sacros ministros regere, sacrorum procurationem attinofere, uno verbo civilis intra status limites coercere nituntur Ecclesiam, eique dominari, qua* tamen sui juris est, divinoque consilio nullius imperii terminis contineri debet, sed ad ultimas terras propagari, omnesque complecti gentes et nationes, ut sempiternae illis beatitatis iter designet expediat. Et, proh dolor! dum haec loquimur, Venerabiles Fratres, in Subalpina ditione proposita lex est, qua regularia et ecclesiastica instituta de medio tolhmtur, et Ecclesiae jura plane conculcantur, atque, si fieri potest, delentur. Sed tamen de re tam gravi hoc ipso in loco alias agemus. Utinam vero qui libertati obsistunt catholica: religionis agnoscant aliquando quantopere publicae rei bono ipsa conducat, qua* sua cuique civium observanda propouit, et inculcat officia ex ccelesti quam accepit doctrina : utinam persuadere sibi tandem velint quod olim Zenoni imperatori scribebat sanctus Felix Praedecessor Noster, « nihil esse utilius Principibus, quam sinere Ecclesiam uti legibus suis, hoc enim illis esse salutare, ut cum de causis Dei agitur, regiam voluntatem Sacerdotibus Ghristi studeant subdere, non praeferre. »

Sunt praeterea, Venerabiles Fratres, viri quidam eruditione praestantes qui religionem munus esse fatentur longe praestantissimum a Deo hominibus datum, humanam nihilominus rationem tanto habent in pretio, tantopere extollunt, ut vel ipsi religioni aequiparandam stultissime putent. Hinc ex vana ipsorum opinione theologicae disciplinae perinde ac philosophicoe tractandae sunt; cum tamen illce fidei dogmatibus innitantur, quibus nihil firmius, nihil stabilius, istae vero humana explicentur atque illustrentur ratione, qua nihil