Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/352

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

340 ALLOCUTION DE PIE IX.


Errorem alterum nec minus exitiosum aliquas catholici orbis partes occupasse non sine moerore novimus, animisque insedisse plerumque Catholicorum, qui bene sperandum de aeterna illorum omnium salute putant, qui in vera Christi Ecclesia nequaquam versantur. Id circo perconlari saepenumero solent, quaenam futura post obitum sit eorum sors, et conditio, qui catholicae fidei minime addicti sunt, vanissimisque adductis rationibus responsum praestolentur. quod pravae huic sententiae suffragetur. Absit, Venerabiles Fratres, ut misericordiae divinae, quae infinita est, terminos audeamus apponere; absit ut perscrutari velimus arcana consilia et judicia Dei, qua? suntabyssus multa, nec humana queunt cogitatione penetrari! Quod vero Apostolici Nostri muneris est, Episcopalem vestram et sollicitudinem et vigilantiam excitatam volumus, ut quantum potestis contendere, opinionem illam impiam aeque ac funestam ab hominum mente propulsetis, nimirum quavis in religione reperiri posse aeternae salutis viam. Ea qua prrestatis solertia ac doctrina demonstretis commissis curae vestrae populis, miserationi ac justitiae divinae dogmata catholicae fidei neuliquam adversari. Tenendum quippe ex fide est extra Apostolicam Romanam Ecclesiam salvum fieri neminem posse, hanc esse unicam salutis arcam, hanc qui non fuerit ingressus, diluvio periturum ; sed tamen pro certo pariter habendum est, qui verae Religionis ignorantia laborent, si ea sit invin- cibihs, nulla ipsos obstringi hujusce rei culpa ante oculos Domini. Nunc vero quis tantum sibi arroget, ut hujusmodi ignorantiae designare hmites queat juxta populorum, regionum, ingeniorum, aliarumque rerum tam multarum rationem et varietatem ? Enimvero cum soluti corporeis hisce vinculis videbimus Deum sicuti est, intelligemus profecto quam arcto pulchroque nexu miseratio ac justitia divina copulentur; quamdiu vero in terris versamur, mortali hac gravati mole quae hebetat animam, firmissime teneamus ex catholica doctrina unum Deum esse, unam fidem, unum baptisma ; ulterius inquirendo pro- gredi nefas est. Caeterum prout charitatis ratio postulat assiduas fundamus preces, ut onmes quaquaversus gentes ad Christum convertantur, communique hominum saluti pro viribus mserviamus, neque enim abbreviata est manus Domini, gratiaeque coelestis dona nequaquam illis defutura sunt, qui hac luce recream sincero animo velint et poslulent. Hujusmodi veritates defigendae altissime sunt fidelium mentibus, ne falsfs corrumpi queant doctrinis eo spectantibus ut religionis foveant indifFerentiam, quam ad exitium animarum serpere latius videmus ac roborari. Pnecipuos contra errores hactenus expositos, quibus maxime hoc tempore oppugnatur Ecclesia, vestram opponite, Venerabiles Fratres, et virtutcm et constantiam, ad eosqtie profligandos, planeque delendos, habeatis Ecclesiasticos viros necesse est laboris socios et adjutores. Immortaliter quidem gaudemus catholicum Clerum nihil pnetermittere, nihil molestiarum defugere, ut officio suo ac muneri cumulate satisfaciat; atque adeo non asperitate et longi-