Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/354

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

342 ALLOCUTION DE PIE IX.


tudine itineris, non ullo incommodorum metu retardari quominus regiones pertingat terrarum marisque tractu disjunctissimas, ut efferatas ibi gentes ad humanitatem, et Christianae legis disciplinam salubriter instituat. Gaudemus pariter Clerum ipsum in teterrimae luis calamitate, quae tot oppida, tot frequentissimas urbes funestavit, adeo alacriter obivisse quaelibet charitati sofficia, ut vitam profundere ad salutem proximorum pulchrum sibi ac decorum existimaverit. Quo sane argumento magis constabit, catholica in Ecclesia, qua unice vera est, inextinctum ardere pulcherrimum charitatis ignem, quem Christus venit mittere in terram ut accendatur. Vidimus enim religiosas mulieres in adjuvandis aegris cum Clero certasse, neque mortis adspectu fuisse deterritas, quam pleroeque" constantissime oppe- tiverunt : cujus inusitata? fortitudinis exemplo illi ipsi obstupefacti admiratione sunt, qui a catholica fide dissentiunt. Est hoc Nobis jure lretandum, Venerabiles Fratres : verumtamen illud ad animi Nostri curam grave et acerbum, quibusdam in locis non deesse ex Clero aliquos, qui non semet exhibeant in omnibus ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hinc deest Christiano populo diviai verbi pabulum, unde nutriatur ad vitam ; hinc infrequens sacramentorum usus, quibus tanta vis inest ad Dei gratiam vel conciliandam vel retinendam. Monendi hi quidem sunt, Venerabiles Fratres, ac vehementius excitandi, ut sacri ministerii partes recte ac fideliter explendas curent ; docendi sunt quam gravi se culpa obstringant, qui messis multa cum sit, laborare detrectent in agro Domini. Hortandi sunt, ut quanta sit divina? Hostia? virtus ad propitiandum Deum, et flagitiorum poenas avertendas frequenter explicent fidelibus, utiidem salutari Missae sacrificio religiose adesse, uberesque ex illo fructus percipere studeant. Sane quidcm promptiores alicubi fideles essent ad pietatis actus exercendos, si vehementiora haberent a Clero et incitamenta et pra?sidia. Videtis binc, Venerabiles Fratres, ad comparandos idoneos ministros Christi quanta sit Seminariorum necessitas et opportunitas in quibus moderandis non civilis potestatis, sed Episcoporum dumtaxat versari debet cura et industria. Collectos ibi juvenes in spem Religionis succrescentes ad pietatem doctrinamque sedulo informetis, ut duplici quasi instructi gladio boni olim milites esse queant adprselianda praelia Domini. Tum in theologieis, tum vero in philosophicis etiam disciplinis probatae fidei scriptores eisdem proponatis, ne cpia imbuantur opinione catholicae doctrinae minus consentanea. Ita quidem Ecclesiae bono et incremento consultum per vos erit, Vene- rabiles Fratres. Quo vero susceptse pro Ecclesia curae secundissimos habcant exitus, summa extet concordia opus est consensusque animorum, longeque dissidia quaelibet prohibeantur, quae solvunt charitatis vinculum, quaeque fo-