Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/358

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XXII JANUARII MDCCCLV.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO 22 JANUARII 1855 HABITA.

Venerabiles Fratres,

Probe memineritis, Venerabiles Fratres, quanto animi Nostri moerore ex hoc ipso loco vobiscum saepe lamentati fuerimus maxima sane damna, quibus plures abhinc annos catholica Ecclesia m Subalpino Regno miserandum in modum affligitur, ac divexatur. Nullam certe quidem sollicitudinis, studii, et longanimitatis partem praetermisimus, ut pro Apostolici Nostri ministerii officio tot malis mederi possemus, summopere optantes aliquid tandem vobis nuntiare, quod Nostrum, vestrumque dolorem aliqua saltem ex parte leniret. Irritae tamen fuere Nostrae omnes sollicitudines, nihilque valuerunt tum iteratae expostulationes per Nostrum Cardinalem a publicis negotiis, tum curae per alium Cardinalem Nostrum Plenipotentiarium adhibitse, tum familiares Nostrae Epitolae ad carissimum in Christo Filium Nostrum Sardiniae Regem illustrem data Namque omnes norunt plurima facta, atque decreta, quibus illud Gubernium cum summo bonorum omnium luctu et indignatione, solemnes cum hac Apostolica Sede initas Conventiones plane contemnens, non dubitavit quotidie magis et sacros Ministros, et Episcopos, Religiosasque Familias exagitare, et Ecclesiae immunitatem, libertatem, ejusque veneranda jura laedere, violare, ac bona usurpare, et gravissimas eidem Ecclesiae ac Suprenue Nostrae, et hujus Sanctae Sedis auctoritati injurias inferre, eamque plane despicere. Nuper vero, utscitis, alia in medio posita lex est vel ipsi naturali, divino, et sociali juri omnino repugnans, et humanae societatis bono vel maxime adversa , ac perniciosissimis funestissimisque socialismi et communismi erroribus plane favens, qua inter alia proponitur, ut omnes fere Monasticae, Religiosoeque utriusque sexus Familiae, et Collegiatae Ecclesiae, ac Beneficia simplicia etiam jurispatronatus regii penitus extinguantur, utqueillorum bona, et reditus civilis potestatis administrationi et arbitrio subjiciantur, et viudicentur. Insuper eadem proposita lege attribuitur laicae potestati auctoritas praescribendi conditiones, quibus reliquae Religiosae Familiae , quae de medio minime fuerint sublatae, subjacere debeant.

Equidem Nobis verba desunt ad explicandam amaritudinem, qua intime conficimur, cum videamus tot vix credibilia, planeque teterrima fuisse patrata, atque in diespatrari contra Ecclesiam,ejusque veneranda jura, contra supremam et inviolabilem hujus Sanctae Sedis auctoritatem in illo Regno, ubi quamplurimi egregii existunt Catholici, et ubi regum praesertim pietas, religio, atque in hanc Beati Petri Cathedram, ejusque Successores observantia in exemplum