Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/360

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

348 ALLOCUTION DE PIE IX.


olim vigebant, atque florebant. Cum autem res eo fuerint deductae, ut satis non sit illata Ecclesiae damna deplorare, nisi curam omnem et operam ad illa tollenda adliibeamus, idcirco muneris Nostri partes implentes, in hoc amplissimo vestro consessu Nostram iterum vocem apostolica libertate attollimus, ac non solum omnia et singula decreta ab illo Gubernio in Religionis, Ecclesiae, et hujus Sanctae Sedis jurium, et auctoritatis detrimentum jam prolata, verum etiam legem recens propositam reprobamus, et damnamus, illaque omnia irrita prorsus ac nulla declaramus. Proeterea tum eos omnes, quorum nomine, opera et jussu ipsa decreta jam edita sunt, tum illos, qui legi nuper propositae quovis modo favere, vel illam probare, aut sancire non formidaveriut, gravissime monemus, ut etiam atque etiam animo menteque reputent poenas, et censuras, quee ab Apostolicis Constitutionibus, sacrorumque Conciliorum Canonibus, maxime Tridentini (sess., 22, cap. 11) adversus rerum sacrarum praedatores et profanatores, ecclesiastica? potestatis, ac libertatis violatores, et Ecclesiae, Sanctaeque Sedis jurium usurpatores constitutae sunt. Utinam tantorum malorum auctores Nostris hisce vocibus, monitisque permoti atque excitati, tandem aliquando cessent a tot ausis contra ecclesiasticam immunitatem, et libertatem, ac properent reparare innumera damna Ecclesiae illata, atque ita paterno Nostro animo durissima avertatur necessitas animadvertendi in ipsos illis armis, quae sacro Nostro ministerio divinitus fuere attributa!

Ut autem catholicus orbis perspiciat curas a Nobis pro Ecclesire causa in Subalpino Regno tuenda susceptas, ac simul cognoscat agendi rationem, quae ab illo Gubernio adhibita fuit, peculiarem rerum expositionem typis edi, et cuique vestrum tradi jussimus.

Antequam vero loquendi finem faciamus, haud possumus, quin summis meritisque laudibus efferamus enerabiles Fratres ejusdem Subalpini Regni Archiepiscopos et Episcopos, qui proprioe dignitatis, et officii memores, Nostrisque votis quam cumulatissime respondentes, nunquam destiterunt singulari virtute etconstantia quavoce, qua scriptis opponere murumpro Domo Israel, ac Dei, ejusque sanctae Ecclesiae causam strenue propugnare. Atquehic gratulamur quoque ex animo tot spectatissimis laicis viris, qui in illo Regno morantes, et catholicis sensibus egregie animati, ac Nobis et huic Apostolicae Sedi firmiter adhserentes gloriati suntsacra Ecclesiae jura tumvoce, tumscriptis palam publiceque defendere.

Interim a vobis, Venerabiles Fratres, qui in partem sollicitudinis Nostrae vocati estis, exposcimus, ut una Nobiscum potentissimo Immaculatae Virginis Mariae patrocinio suffulti assiduas, fervidasque preces Deo adhibere nunquam desinatis, ut coelesti sua ope Nostris curis, et conatibus adesse, atque omnipotenti sua virtute Ecclesiae suse sanctae causam tueri, et errantes ad veritatis, et justitiae semitam reducere velit.