Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/362

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

XXVI JULII MDCCCLV.

S. S. DOMINI NOSTRI PII IX

ALLOCUTIO

IN CONSISTORIO SECRETO 26 JULII 1855 HABITA.

Venerabiles Fratres,

Nemo vestrum ignorat, Venerabiles Fratres, quatuor nondum elapsos esse annos, ex quo nullis neque curis, neque consiliis, neque laboribus Nobis parcendum esse duximus, ut ecclesiasticis in Hispania negotiis consuleremus. Notissima vobis est Conventio a Nobis cum carissima in Christo Filia Nostra Maria Elisabeth Hispaniarum Regina Catholica anno millesimo octingentesimo quinquagesimo primo inita, ac veluti lex Status eo in Regno sancita, et solemniter promulgata. Neque vos latet quomodo in eaclem Conventione interplurima, quae statuta fuerunt ad catholicae Religionis rationes tuendas, cautum in primis fuerit, utipsa augusta Religio, quocumque alio cultu excluso, pergens esse sola religio Hispanicae nationis, esset ut antea in universo His- paniarum Regno conservanda cum omnibus juribus et proerogativis, quibus potiri debet juxta Dei legem et Canonicas Sanctiones ; ut institutio in omnibus quibusque publicis, privatisque scholis foret omnino conformis catholicae doctrinae , ut Sacrorum praesertim Antistites in episcopali munere obeundo, et in iis, qureadjus et exercitium ecclesiasticae auctoritatis,sacroeque Ordinationis pertinent, pleua illa uterentur libertate, quam sacri Canones statuunt ; ut Ecclesia nativo suo jure libere omnino polleret, acquirendi scilicet legitimo quovis titulo novas possessiones, et inviolabilis esset ejusmodi Ecclesiae proprietas in omnibus, quae tunc possidebat, vel in posterum acquireret. Hinc ea profecto nitebamur fiducia fore, ut Pontificioe Nostrae curae et sollicitudines optatum assequerentur exitum, et catholica Ecclesia juxta Nostra desideria in Hispania pi-ospere feliciterque denuo magis in dies vigeret, atque tloresceret, cum praesertim omnis illa inclyta Natio catholicam Religionem protiteri, et huic Petri Cathedne xirmiter adharere vehementer glorietur. Verum cum summa animi Nostri admiratione et amaritudine vidimus quod nunquam fore putavissemus, eo in Regno commemoratam Nostram Conventionem, ipsa Hispaniensi natione neduminvita, sed etiamsummopere mcerente et reclamante, impune frangi ac violari, novasque Ecclesite, ejusque juribus, Episcopis, ac supremae Nostrae, Sancta?que hujus Sedis potestati injurias inferri, quas apud vos condolere compellimur, Venerabiles Fratres. Etenim latae fuerunt leges, quibus primus, et secundus ipsius Conventionis articulus non absciue levi Religionis detrimento invertitur, itemque pra?cipitur Ecclesiae !jona esse vendenda. Acceditetiam ut varia edita fuerint decreta, quibus interlicitur Episcopis sacros Ordines conferre, et virgines Deo sacrae prohibentur