Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/370

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

358 ALLOCUTION DE PIE IX.


plane contemnens haud reformidavit commemoratam quoque legem, verbis licet, et specie quadam immutatam, sed re tamen, fine ac spiritu prorsus eamdem approbare, sancire, et promulgare. Equidem gravissimum, molestissimumque Nobis est, Venerabiles Fratres, debere ab ea mansuetudine ac lenitate, quam a natura ipsa bausimus, expressimus, atque ab aeterno Pastorum Principe didicimus, et quam idcirco constanti voluntate semper libentissime exercuimus, deflectere, ac severitatis partes, a quibus paternus Noster animus vel maxime abhorret, suscipere. Attamen cum videamus, omnem curam, sollecitudinem, longanimitatem et patientiam pro reparandis illic Ecclesiae ruinis a Nobis sex et amplius abhinc annos adhibitam nihil valuisse, nullamque affulgere spem fore, ut tantorum ausuum auctores velint hortationibus dociles prsebere aures, quandoquidem ipsi Nostris monitis omnino despectis non cessant injurias injuriis cumulare, et omnia conari, ut in Subalpino Regno Ecclesiam, ejusque potestatem, jura, libertatem opprimant, ac funditus evertant, cogimur in illos ecclesiastica severitate uti, ne officio Nostro deesse, et Ecclesiae causam deserere videamur. Atque hac agendi ratione, veluti probe scitis, illustribus inhreremus exemplis tot Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum, qui sanctitate ac doctrina insignes non dubitarunt degeneres, contumacesque Ecclesiae filios, ejusque jurium pertinaces violatores et usurpatores iis poenis plectere, quae a saeris Canonibus contra ejusmodi criminum reos sunt constitutae.

Quamobrem in hoc amplissimo vestro conventu Apostolicam Nostram iterum efferimus vocem, ac tam enunciatam legem, quam alia omnia et singula facta et decreta a Subalpino Gubernio in religionis, Ecclesiae, ac Nostrae et hujus Sanctae Sedis auctoritatis et jurium detrimentum edita, de quibus tum in Nostra Allocutione die vigesimo secundo Januarii vertentis anni habita, tum in hac praesenti dolenter loquuti sumus, denuo reprobamus, condemnamus, ac nulla prorsus et irrita decernimus. Praeterea cum incredibili animi Nostri moerore cogimur declarare, eos omnes, qui in Subalpino Regno praedicta decreta et legem contra Ecclesiae et hujus Sanctae Sedis jura proponere, probare, sancire non extimuerunt, nec non illorum mandantes, fautores, consultores, adhaerentes, exsecutores majorem excommunicationem, aliasque censuras et poenas ecclesiaslicas a sacris canonibus, apostolicis Constitutionibus, et generalium Conciliorum, Tridentini praesertim (sess. 22, cap. 11) decretis inflictas incurrisse. Etsi vero inevi- tabili muneris Nostri implendi necessitate compulsi Apostolicam adliibeamus severitatcm, tamen probe noscimus, atque meminimus, Illius vicariam hic in terris Nos licet immeritos gerere operam, qui cum iratus fuerit misericordiae recordatur. Quocirca levantes oculos Nostros ad Dominum Deum nostrum, ab Ipso humiliter, euixeque exposcere nou desistimus, ut degeneres Ecclesiae suae sanctoe filios cujusque ordinis, gradus, et conditionis tum laicos, tum Clericos sacro etiam charactere insignitos, quorum errata numquam satis lugeri possunt, coelestis sanae gratiae lumine illustrare, illosque ad saniorem mentem reducere velit, cum nihil cordi Nostro gracius, nihil optabilius, nihil jncundius esse possit, quam ut errantes resipiscant, ac redeant ad cor. Neque