XVII MARTII MDCCCLVI.
SS. DOMINI NOSTRI PII IX
EPISTOLA DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. R. E. CARDINALIBUS , AC VENERABILIBLS FRATRIBUS
ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS UNIVERSAE IMPERIALIS AC REGIAE AUSTRIACAE DITIONIS.
PIUS PAPA IX
Dilecti Filii nostri, et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem .
Singulari quidem animi Nostri gaudio cognoscimus, Vos, Dilecti
Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, Nostris, et Carissimi in Christo Filii Nostri Francisci losephi Austriae Imperatoris, et Regis Apostolici desideriis
cuique Vestrum uno fere eodemque tempore significatis quam libentissime obsequentes, pro egregia
vestra religione, et pastorali sollicitudine statuisse
convenire in istam Imperialem et Regiam , Vindobonensem civitatem, quo ibi inter Vos colloqui, et
consilia conferre possetis, ut rite ea omnia perficiantur, quae a Nobis cum eodem Carissimo in
Christo Filio Nostro sancita sunt in Conventione,
quam idem clarissimus et religiosissimus Princeps
cum summa Nostra consolatione, et immortali sui
nominis gloria ob Ecclesiae iura vindicata , bonis
omnibus prae laetitia gestientibus, ineundam Nobiscum curavit. Itaque dum Vobis, Dilecti Filii Nostri , et Venerabiles Fratres, vel maxime gratulamur , quod in boc habendo conventu insigne ac
perspectum vestrum pro Ecclesia studium impense
ostenditis, Nobis temperare non possumus, quin Vos
hac occasione peramanter alloquamur, et intimos
Vobis animi Nostri sensus aperiamus , ex quibus
maiorem in modum intelligetis , quanta Vos , et
omnes amplissimi istius Imperii fideles populos curae vestrae commissos benevolentia prosequamur.
Atque in primis quod attinet ad commemoratae
Conventionis exsecutionem , cum optime noscatis,
multos in illa esse articulos , qui a Vobis praecipue sunt exsequendi, tum vehementer optamus, ut
quoad modum in eorumdem articulorum exsecutione unam
eamdemque certam viam atque rationem habere velitis, ea tamen circumspeotione
sedulo prudenterque adbibita, quam varia diversarum
latissimi Austriaci Imperii Provinciarum adiuncta
postulare poterunt. Si quae autem de alicuius articuli sensu dubitatio, vel difficultas oriatur, quod
non fore arbitramur, gratissimum Nobis erit, illam
a Vobis ad Nos deferri , ut, collatis inter Nos, et
Caesaream Apostolicam Maiestatem consiliis, veluti
in tricesimoquinto eiusdem Conventionis articulo
cautum est, opportunas declarationes dare possimus.
Iam vero ardentissima illa caritas, qua universum Dominicum gregem Nobis ab ipso Christo Domino divinitus commissum complectimur , et gravissimum Apostolici Nostri ministerii munus , quo omnium nationum, et populorum