Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/396

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

384 ALLOCUTION DE PIE IX.


nihil valuere expostulationes Venerabilis Fratris Aloisii Archiepiscopi Damasceni Nostri ibi Delegati Apostolici, et Yenerabilium Fratrum tum Petri Episcopi Guadalaxarensis, tum Petri Episcopi S. Aloisii Potosiensis, qui omni studio apud idem Gubernium agere non destiterunt, ut illa abrogarentur decreta. Mexicanum enim Gubernium bis quoque justissimis reclamationibus plane despectis, ulterius progrediens, et bona omnia, quae Ecclesia in tota illa Republica possidet, sibi ausu prorsus temerario, et sacrilego vendicare cupiens, aliud die vigesimo quinto junii hujus anni edidit decretum, illudque die vicesimo octavo ejusdem mensis vulgavit, quo Ecclesiam suis omnibus in eadem Republica bonis ac proprietatibus omnino spoliare non contra tam injustum decretum suum vocem attollere haud omiserunt Venerabiles Fratres Lazarus Archiepiscopus Mexicanus, Clemens Episcopus Mecoacanus, et Petrus Episcopus Guadalaxarensis, qui suis expostulationibus eidem obsistentes decreto, Ecclesiae causam strenue propugnarunt. Mexicanum vero Gubernium hujusmodi Sacrorum Antistitum reclamationes non solum contempsit, rejecit, verum etiam decrevit, Episcopum Guadalaxarensem exilio esse mulctandum, et legem promulgatam celeriter ac severe exsequendam. Et quo facilius ac citius sacrilega haec bonorum Ecclesiae spoliatio conficeretur, haud extimuit varias stipulari alienationes, et ecclesiasticis ccetibus permittere, ut fundos distraherent, quin adhaererent normae ab ipso Gubernio praescriptae, dummodo tamen solveretur quod sibi Gubernium arrogat ob titulum translati dominii, et aliae servarentur conditiones in eadem lege statutae Atque hic, Venerabiles Fratres, illud vel maxime dolendum, quod nonnulli ex Religiosis Familiis reperti sint viri, qui propri;r vocationis, officii, et instituti prorsusobliti, ac regularem disciplinam perosi non erubuerecum maximo fidelium scandalo, et bonorum omnium luctu Apostolicae Visitationi a Nobis in ipsos Regulares constitutae, et Venerabili Fratri Episcopo Mecoacano com- missae impudenter resistere, adversari, et nefarhs Ecclesiae hostium consiliis favere, et commemoratam legem amplecti, ac proprii Coenobii fundos divendere, gravissimis quibusque Canonicis sanctionibus et pcenis omnino despectis, et contemptis. Ac pari dolore dicere cogimur, aliquos etiam et Clero Saeculari fuisse viros, qui suae dignitatis, muneris, sacrorumque Canonum immemores et Ecclesiae causam deserere , et eadem injustissima lege uti, et Gubernii voluntati obsequi haud veriti sunt. Sed Mexicanum Gubernium, ecclesiasticis bonis direptis, alia fecit decreta, quorum uno legem de quadam Religiosa Familia in Mexicum revocanda abolevit, altero vero declaravit, se omnem opem et operam praebere iis omnibus utriusque sexus Regularium Ordinum Sodalibus, qui a suscepta religiosa vita desciscere, claustra deserere, seque a debita propriis Moderatoribus obedientia exnnere vellent. Neque id satis. Namque Nationalis ille Conventus Deputatorum Consilio inter plurima contra sanctissimam nostram religionem, ejusque sacros Ministros, Pastores, et Christi hic in terris Vicarium maledicta, et convicia novam proposuit Constitutionem mullis confiatam articulis, quorum plures divinae ipsi religioni, ejusque salutari doctrina?, sanctissimisque institutis et juribus plane adversantur. Hac enim nova proposita Constitutione praeter alia, et omne ecclesiastici fori privilegium tollitur; et statuitur, nemi-