386 ALLOCUTION DE PIE IX.
nem ullo prorsus emolumento perfrui posse, quod grave sit societati ; et cuique interdicitur, ut aliqua se obligatione obstringat seu contractus, seu promissionis, seu religiosi voti causa ; et ad populorum mores animosque facilius
corrumpendos, ac detestabilem, teterrimamque indifferentismi pestem propagandam ac sanctissimam nostram Religionem convellendam admittitur
liberum cujusque cultus exercitium, et omnibus quaslibet opiniones, cogitationesque palam publiceque manifestandi plena tribuitur potestas. Et quoniam
Angelopolitanus praecipue Clerus, ejusque Vicarius Generalis illum Deputatorum Congressum impensissime rogarunt, et obsecrarunt, ut saltem articulus
de libertate cujusque religionis exercenda? nunquam sanciretur, ideirco plures
spectatissimi, tum ecclesiastici, tum laici Angelopolitani viri, idemque Vicarius Generalis, senectute licet confectus; pulsi sunt in exilium, et alii etiam
egregii Mexicanae civitatis sacerdotes comprehensi et in oppidum Verae Crucis
exportati, ut in externas traducerentur regiones. Ne autem ad fideles illos
populos suorum Antistitum voces, et salutaria monita perveniant, qui pro
pastoralis muneris officio in tanta contra Ecclesiam violentia, tantaque insec-
tatione silere non possunt, Mexicanum Gubernium omnibus illarum regionum
Gubernatoribus severissime praecepit, ut assidue speculentur, et omni adhibita ratione impediant, quominus ullo modo Pastorales Episcoporum Littera
vel vulgentur, vel circumferantur, et in sacris cedibus legantur. Ac simul
gravissimas in ecclesiasticos potissimum viros constituit poenas, qui huic injusto non obsequentes mandato, erunt etiam a loco ubi morantur expellendi,
et alio asportandi, vel in Mexicanam civitatem deducendi. Ad ha?c Gubernium idem jam penitus extinxit Religiosam Faimliam Ordinis S. Francisci in
aedem Mexicana civitate sitam, ejusque reditus ad pia legata pertinentes nationali a?rario attribuit, Coenobii aedificium magna ex parte destruxit, et nonnullos ejusdem Famiiia? religiosos Sodales in carcerem conjecit. Atque ipsius
Gubernii jussu Venerabilis Frater Clemens Episcopus Mechoacanus comprehensus, et a sua Dicecesi crudeliter divulsus in ipsam Mexicanam civitatem
interim fuit relegatus. Utiuam ne alii egregii Sacrorum Antistites, et ecclesiastici, laicique viri eadem exagitentur procella !
Ex quibus luctuosissimis sane factis, qua? dolenter commemoravimus,
plane perspicitis, Venerabiles Fratres, quomodo a Mexicano Gubernio sanctissima nostra religio fuerit perculsa et afflicta, et quanta? ab ipso catholicae
Ecclesiae, ejusque sacris juribus, Ministris, Pastoribus, ac supremae Nostrae et
hujus Sanctae Sedis auctoritati injuria? fuerint illatae. Absit vero, ut Nos in
tanta sacrarum rerum perturbatione, et Ecclesia?, ejusque potestatis ac libertatis oppressione Apostolici Nostri ministerii munus obire unquam pranermittamus. Quapropter, ut fideles ibi degentes sciant, et universus Catholicus
Orbis cognoscat, a Nobis vehementer improbari ea omnia quae a Mexicanae
Reipublicae Moderatoribus contra catholicam Religionem, Ecclesiam, ejusque
sacros jMinistros, Pastores, leges, jura, proprietates, et contra hujus Sanctae
Sedis auctoritatem gesta sunt, Pontificiam Nostram in hoc amplissimo vestro
consessu apostolica libertate vocem attollimus, et pra?dicta omnia decreta, ac
cetera, quae ibi a civili potestate cum tanto ecclesiasticae auctoritatis, et hujus
Apostolicae Sedis contcmptu, ac tanta Religionis et Sacrorum Antistitum et