Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/400

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

388 ALLOCUTION DE PIE IX.


ecclesiasticorum praesertim hominum jactura , ac detrimento sancita sunt, damnamus, reprobamus, et irrita prorsus ac nulla declaramus. Insuper eos omnes, quorum opera, consilio, jussu illa patrata sunt, gravissime monemus, ut serio reputent poenas et censuras, quae adversus sacrarum personarum et rerum, atque ecclesiasticae libertatis et potestatis violatores, profanatores, et hujus Sanctae Sedis jurium usurpatores ab Apostolicis Constitulionibus, sacrisque Conciliorum Canonibus sunt constitutae. Nunc autem baud possumus, quiu ex animo gratulemur, et maximas, meritasque laudes tribuamus Venerabilibus Fratribus illius Reipublicae Sacrorum Antistitibus, qui proprii episcopalis muneris optime memores, singulari firmi- tate et constantia, Ecclesiae causam impavide propugnarunt, et invicto animo dura quaeque et aspera pro ipsius Ecclesiae defensione perpeti sunt gloriati. Debito quoque laudum praeconio illos omnes tum ecclesiasticos, tum laicos viros prosequimur, qui catholicis sensibus vere animati, et illustria suorum Antislitum exempla sectantcs in id ipsum suos etiam labores pro viribus conferre haud omiserunt, gravissima omnia subeuntes pericula et discrimina. Atque etiam summopere collaudamus fidelem Mexicanae Reipublicae populum. qui ex parte longe maxima vehementer dolens, et indignans tam tristia et iniqua contra suam religionem, suosque Pastores facta, nihil antiquius habet, quam etcatholicam profiteri fidem, et suos Episcopos omni amoreet obsequio prosequi, ac Nobis, et huic Petri Cathedrse firmiter constanterque adhaerere. Quocirca in eam spem erigimur fore, ut dives in misericordia Deus super illam vineam suam propitiatus respiciat, et eam ab omnibus, quibus tantopere affligitur, malis eripiat.

Jam vero non minori moerore conficimur, Venerabiles Fratres, ob gravissima sane damna, quibus Ecclesia in plerisque meridionalis etiam Americae regionibus Hispaniarum Regno olim subjectis a civili potestate miserandum in modum premitur ac divexatur. In illis enim regionibus laica potestas, inter alia, sibi temere arrogat jus prasentandi Episcopos, et ab illis exigit ut ineant Dioecesium procurationem, antequam ipsi canonicam ab hac Sancta Sede institutionem, et Apostolicas Litteras accipiant. Atque in iisdem regionibus prohibentur Episcopi libere damnare acatholica scripta, nec fas est eis sine Gubernii venia vel ipsas Apostolicas Litteras promulgare. Insupercoarctatur Ecclesiae libertas in acquirendis proprietatibus, et impeditur executio gratiarum hujus Apostolicae Sedis, et studiorum methodus in Clericorum Seminariis adhibenda civili auctoritati subjicitur, et ab ipsa laica potestate ecclesiasticae decimae vel penitus sublatae, vel publico aerario adjudicatae fuere, et injuncta est Episcopis, ecclesiasticisque viris obligatio jurandi plures res Ecclesiae juribus adversas, quae in civili Constitutione continentur. In una autem ex ipsis regionibus non solum haec omnia contra Ecclesiae potestatem et jura geruntur, verum etiam civile Gubernium novam de Episcopis eligendis normam praeseripsit, qua disciplina ab Ecclesia statuta labefactatur, et legem sancivit, qua ecclesiastici fori privilegium, decimae, et parochorum emolumenta de medio sublata sunt. Praeterea in hac eadem regione et nativum