Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/402

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

390 ALLOCUTION DE PIE IX.


Ecclesiae jus omnino oppugnatur, acquirendi scilicet proprietates; et non omnia admittuntur matrimonialia impedimenta ab Ecclesia statuta ; et nullae prorsus declarantur gratiae a Romano Pontifice concessae, nisi per Gubernium fuerint imploratae; et propiio arbitrio immutata est aetas ab Ecclesia praescripta pro religiosa tam mulierum, quam virorum professione, et omnes Religiosae Familiae neminem sine Gubernii pcrmissu ad solemnia vota nuncupanda admittere possunt. Atque in aliis ejusdem America? meridionalis regionibus laica potestas eo tcmeritatis devenit, ut etiam res vel maxime sacras, et spirituales, quae ab Episcoporum voluntate unice pendent, suaeuctoritati subjicere audeat. Quae sane omnia incredibili animi Nostri aegritudine a Nobis breviter cursimque enunciata quam vehementer improbare ac detestari debeamus, probe intelligitis, Venerabiles Fratres, cum civilis potcstas nefariis hisce molitionibus divinam Ecclesiae jnstitutionem, ejusque sanctissimam doctrinam, ac venerandam auctoritatem , disciplinam , omniaque ipsius Ecclesiae jura, ac supremam hujus Apostolicae Sedis dignitatem, potestatemque impetere convellere et conculcare connitatur. In tanta vero acerbitate mirihce nos recreat et consolatur eximia Venerabilium Fratrum earumdem meridionalis Americae regionum Sacrorum Antistitum virtus, religio, pietas, qui divino auxilio freti ac proprii muneris partes implentes cum immortali sui nominis et ordinis laude nou desistunt hisce saecularis potestatis conatibus fortiter obsistere, et qua voce, qua scriptis Ecclesiae libertatem, ac jura tam iujuste occupata tueri, repetere, et confidenter profiteri paratissimi ad onvnia subeunda pericula. At vero minime ignoratis, Venerabiles Fratres, quam vehcmentcr anxii, et solliciti simus de tristissima eonditione, ad quam sanctissima nostra Religio redacta est in Helvetia, ac profecto memineritis, Nos in Consistoriali oratione die vigesimo sexto mensis julii superiore anno habita raptim perstrinxisse innumera fere damna ibi a laica potestate Ecclesiae, ejusque sacrae auctoritati, iuribus, rebus, Episcopis, et ministris allata. Equidem Nobis in animo est, cum id opportunum existimabimus, peculiarem de hoc molestissimo sane argumento habere sermonem, cum praesertim in illis regionibus multiplices, et omnino detestandi contra Ecclesiam ausus , magis in dies invaluerint, et excreverint. Interim vero etiamsi nou levi animi Nostri solatio, et consolatione noscamus, fidelem illarum regionum Glerum ex parte longe maxima, inter plurimas difficultates, sui ministerii munia sedulo obire, et pro viribus praeliari bella Domini, tamen Nobis temperare non possumus quin summopere doleamus , improbemus , damnemus perversam paucorum ecclesiasticorum hominum agendi rationem, qui nefariis laica? potestatis conatibus favere, et in Ticinensis praesertim pago maximum bonis omnibus Catholicis scandalum afferre, ac Dei iiidignatiouem in se concitare non horrent. Ea porro spe sustentamur fore, ut illarum regionum Moderatoresque tandem aliquando velint saniora inire consilia, et cognoscere, veram populorum felicitatem, prosperitatemque sine divina nostra Religione, ejusque salutari doctrina, ac debito erga veneranda Ecclesia? jura obsequio , et reverentia non posse consistere. In quam spem eo magis inducimur, quod audivimus, Epis-