Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/404

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

392 ALLOCUTION DE PIE IX.


copum ab exilio quamprimum revocatum iri. Faxit Deus, ut hujusmodi Nostrae spes minime sint fallaces!

Nos certe Deo auxiliante numquam officio Nostro deerimus, et nunquam desinemus omnes perferre labores, omues suscipere curas, omnia adhibere studia. ut Ecclesiae causam Nobis divinitus commissam pro Apostolici Nostri muneris debito viriliter tueamur ac propugnemus. Interea vero una Vobiscum, Venerabiles Fratres, levantes cor et oculos Nostros in montem excelsum et sanctum, unde omne Nobis auxilium affuturum confidimus, nunquam intermittemus dies noctesque assiduis precibus, gemitibusque misericordiarum Patrem et Deum totius consolationis orare, et obsecrare, ut omnipotenti sua virtute Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus tum in illis, tum in aliis regionibus afJQictatur calamitatibus, defendat, eripiat, ac simul dignetur coelesti sua gratia ipsius Ecclesia? inimicorum animos, mentesque illustrare. expugnare, eosque de impietatis et perditionis via ad justitiae ac salutis semitas reducere.