Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/410

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

398 LETTRE DE PIE IX.

mis suis Litteris die 10 mensis Februarii ad Nos scriptis cum summa sui nominis laude amplissimis verbis semel iterumque professus est, nihil sibi potius, quam supremae Nostrae, et hujus Apostolicae Sedis auctoritati semper obtemperare, et idcirco se humillime subjicere commemorato Decreto de suis operibus promulgato. Hoc autem egregium sane Guntheri exemplum pari animi Nostri gaudio imitati sunt plures Dilecti Filii Doctores Theologiae, Philosophiae, Historiae ecclesiasticae, et Canonici Juris in variis Germaniae Lyceis, ac primarii Guntherianae doctrinae asseclae , qui suis ad Nos datis Litteris contestati sunt, se commemorato Decreto humillime subjicere, nihilque sibi magis cordi esse, quam Pontificiae Nostrae, et hujus Sanctae Sedis auctoritati ex animo obedire. Dum vero hac re summopere laetamur, in eam porro spem erigimur fore, ut alii omnes Guntherianae doctrinae sectatores christianam tum ipsius auctoris, tum hornm animi docilitatem, et obedientiam, debitam que magisterio Nostro subjectionem, Deobene juvante, aeulari velint, atque ita ipsius auctoris coronam augeant, et Nostram expleant cumulentque laetitiam. Habes, Dilecte Fili Noster, quae Tibi de hoc argumento rescribenda esse existimavimus, atque hac etiam occasione libentissime utimur, ut iterum ostendamus et confirmemus prrecipuam, qua Te in Domino complectimur, benevolentiam. Cujus quoque certissimum pignus esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam toto cordis affectu Tibi ipsi, Dilecte Fili Noster, et gregi Tuae vigilantiae commisso peramanter impertimur.

Datum Bononiae die 15 Junii Anno 1857, Pontificatus Nostri Anno Undecimo.