Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/414

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

402 LETTRE APOSTOLIQUE DE PIE IX.


deant non manifesta quidem uti alias, aggressione, armorumque vi, sed falsis aeque ac perniciosis principiis callide iuductis, ac popularihus motibus malitiose excitatis. Neque enim erubcscuntnefandam populis suadere rebellionem contra legitimos principcs, quae ab Apostolo clare aperteque damnatur ita docente : « Onmis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resislit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistuut, ipsi sibi damnationem acquirunt [1] . »Dumvero pessimi istiusmodi veteratorestemporalem Ecclesiae dominationem aggrediuntur ejusque venerandam auctoritatem despiciunt, eo impudentia? deveniunt, ut suam in Ecclesiam ipsam reverentiam et obsequium palam jactare non desinant. Alque illud vel maxime dolendum, quod tam prava agendi ratione sese polluerit non nemo etiam ex iis qui, uti catholicae Ecclesiae filii, in ipsius tutelam atque praesidium impendere debent auctoritatem qua in subjectos sibi populos potiuntur.

In subdolis ac perversis, quas lamentamur, machinationibus praecipuam habet partem Subalpiuum Gubernium, a quo pridem omnes norunt quanta et quam deploranda eo in Regno damna ac detrimenta Ecclesiae ejusque juribus, sacrisque ministris fuerint inlata, de quibus in consistoiiali potissimum Allocutione die XXII jammrii MDCCCLV habita vehementer doluimus. Post despectas hactenus Nostras ea de re justissimas reclamaliones Gubernium ipsum eo temeritatis modo progressum cst, utab irroganda universali Ecclesiae injuria minime abstinuerit, civilem impetens Principatum, quo Deus hanc B. Petri Sedem instructam voluit ad apostolici ministerii libertatem, uti ani- madvertimus, tuendam aque servandam. Primum sane ex manifestis aggressionis indiciis prodiit quum in Parisiensi Conventu anno MDCCCLVI acto, ex parte ejusdem Subalpini Gubernii, inter hostiles nonnullas expositiones , speciosa qua»dam ratio proposita fuit ad civile Romani Ponlificis dominium infirmandum, et ad Ipsius Sancta quehujus Sedis auctoritatem imminuendam. Ubi vero superiore anno Italicum exarsit bellum inter Austrise Imperatorem, et foederatos invicem Imperatorem Galliarum ac Sardiniae Regem, nihil fraudis, nihil sceleris praetermissum est, ut Pontificiae Nostrae ditionis popuh ad nefariam defectionem modis omnibus impellerentur. Hinc instigatores missi, pecunia largiter effusa, arma suppeditata, incitamenta pravis scriptis et ephemeridis admota, et omne fraudum genus adhibitum vel ab illis, qui ejusdem Gubernii legatione Romae fungentes, nulla habita gentium juris honestatisque ratione, proprio munere perperam abutebantur ad tenebricosas molitiones in Pontificii Nostri Gubernii perniciem agendas.

Oborta deinde in nonnullis ditionis Nostrae provinciis, qune dudum occulte comparata fuerat, seditione, illico per fautores regia dictatura proclamata est, statimque a Subalpino Gubernio commissarii adlecti , qui alio etiam nomine postea appellati provincias illas regendas sumerent. Dum haec agerentur, Nos gravissimi oificii Nostri memores non praetermisimus binis Nostris Allocutionibus die XX Junii , et XX VI Septembris superiore anno

habitis de violato civili hujusce S. Sedis principatu altissime conqueri, simul-

  1. 1. S. Paul. Ep. ad Rom., c. 13, v. 1 et seq.