Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

30 EXCYCLIQUE DE N. T. S. P. LE PAPE PIE IX. 1864

LIX. Jus in materiali facto consistit, et omnia hominum officia sunt nomen inane, et omnia humana fucta juris vim habent.

Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862,/;tfg 454.

LX. Auctorilas nihil aliud est nisi numeri et materialium virium summa.

Alloc. Maxima quidem, 9junii 1862, pag. 454.

LXI. Fortunata facti injnstitia nullum juris sanctitati detrimentum affert.

Alloc. Jamdudum cernimus , 18 martii 1861, pag. 434.

LXII. Proclamandum est et observandum principium quod vocant de non-interventu.

Alloc. Novos et antc } 28 septembris 1860, pag. 414.

LXIII. Legitimis principibus obedientiam detrectare, immo et rebellare licet.

Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846, pag. 172.
Alloc. Quisquc vestrum, 4 octobris 1847, pag. 196.
Epist. encycl. Nostis et Nobiscum, 8 decembris 1849, pag. 238.
Litt. Apost. Cum catholica, 26 martii 1860, pag. 400.

LXIV. Tum cujusque sanctissimi juramcnti violatio, tum quaelibet scelesta flagitiosaque actio sempiterna? legi repugnans, non solum haud est improbanda, verum etiam omnino licita, summisque laudibus efferenda , quando id pro patriae amore agatur.

Alloc. Quibus quantisque, 20 aprilis 1849, pag. 210.

§ VIII. Errores de matrimonio christiano .

LXV. Nulla ratione ferri potest, Christum evexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti.

Litt. Apost. Ad Apostolics, 22 augusti 1851, pag. 292.

LXVI. Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est.

Litt. Apost. Ad Apostolicx, 22 augusti 1851, pag. 292.

LXVII. Jure naturaj matrimonii vinculum non est indissolubile, etin variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest.

Litt. Apost. Ad Apostolicx, 22 augusti 1851, pag. 292.
Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852, pag. 320.

LXVIII. Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit, a qua impedimenta existentia tollenda sunt.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851, pag. 286.

LXIX. Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere