Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/422

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
XXX APRILIS MDCCCLX.
SS. DOMINI NOSTRI PII IX
EPISTOLA
VENERABILI FRATRI HENRICO
EPISCOPO WRATISLAVIENSI
PIUS PAPA IX

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem


Dolore haud mediocri litteris quas nuper ad Nos dedisti percepimus dissidia catholicorum per Antonii Guntheri philosophiam enata posteaquam Sedes apostolica de huius scriptoris operibus et doctrina iudicasset, nondum esse penitus extincta; propterea quod tum alibi tum in ista Vratislaviensi Academia etiam inter sacrae doctrinae magistros reperiantur, qui nonnulla saltem guntheriana dogmata retinere atque deiendeie multis videantur. Quorum unus dilectus scilicet illius Ioannes B. Baltzer Vratislaviensis Ecclesiae canonicus, cum libellum in quo de hominis natura disseritur Tibi, V. F. tradidisse, precibus eius obsecundans libellum eumdem ad Nos transmisisti, rogans ut nostro iudicio quid de doctrina in eo contenía sentiendum sit definiretur. Ac nos quidem tuum, V. F. studium catholicae doctrinae tuendae magnopere laudantes, atque pro muneris nostri officio nihil magis curae habentes, quam fidei depositum ubique terrarum intactum custodire, interque christifideles servare unitatem spiritus in vinculo pacis, Baltzeri scriptum nonnullis huius almae Urbis theologis discutiendum tradidimus. Quotami fida relatione compertum Nobis est, in eo doctrinam eamdem quae in Guntheri libris traditur et ante horum prescriptionem a Baltzero quoque propugnaba tur, retineri, nihilque aliud agi, nisi ut hat c doctrina demonstretur et Verbo Dei scripto ac tradito conformis, nec ulla ratione contraria esse iis quae ss. Concilia, nominatim Conc. Oecumenicum VIII et Viennense sub Clemente V statuerunt, aut ipsi nostris litteris ad dilectum filium nostrum Cardinalem presbyterum de Geissel Archiepiscopum Coloniensem die 15 iunii 1857, datis indicavimus, dicentes hominem corpore et anima ita absolvi, ut anima eaque rationalis sit vera per se atque immediata corporis forma. At vero Nos non modo his verbis catholicam de homine doctrinam declaravimus, sed etiam hanc ipsam catholicam doctrinam doctrina, Guntheri laedi pronuntiavimus. Ad quod si Baltzer animum advenisset, intellexisset sane doctrinam de homine, quam in suo scripto profitetur tamquam ecclesiasticis dogmatibus consentaneam defendere idem esse atque Nosmet incusare quod in guntheriana doctrina iudicanda erraverimus.

Notatum praeterea est Baltzerum in illo suo libello cum omnem controversiam ad hoc

Datum Romae apud S. Petrum die XXX aprilis MDCCCLX, P. N. anno decimoquarto.