Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/424

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

412 LETTRE DE PIE IX.

.

revocasset sitne corpori vitae principium proprium, ab anima rationali reipsa discretum, eo temeritatis progressum esse, ut oppositam sententiam et appellaret haereticam et pro tali habendam esse multis verbis argueret. Quod quidem non possumus non vehementer improbare, considerantes hanc sententiam, quae unum in homine ponit vitae principium, animam scilicet rationalem, a qua corpus quoque et motum et vitam omnem et sensum accipiat, in Dei Ecclesia esse communissimam atque doctoribus plerisque, et probatissima quidem maxime, cum Ecclesiae dogmate ita videri coniunctam, ut huius sit legitima solaque vera interpretatio, nec proinde sine errore in fide possit negari.

Quae cum Tibi, V. F. ex certa scientia et motu proprio rescribimus, ardenter cupimus imo fidenter speramus fore, ut dilectus filius Ioannes Baltzer et caeteri qui huic aliisve Guntheri opinionibus a Nobis reprobatis quocumque modo adhaeserint, iam se erga hanc Ecclesiam, quam Christus Dominus reliquarum matrem et magistram esse voluit, dociles, et morigeros exhibeant, quemadmodum et Baltzer ipse et alii dudum laudabiliter sunt polliciti. Te vero V. F. hortamur ut Apostoli exemplo in captivitatem redigens omnem intellectum in obsequium Christi, hanc plenam submissionem ab iis praesertim qui alios docent auctoritate tua postules, licentiam autem eorum qui forte audire detrectant potestate quam dedit Tibi Deus coercens. Superest ut Tibi V. F. ac gregi universo Tuis curis commisso apostolicam benedictionem toto cordis affectu impertiamur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXX aprilis MDCCCLX, P. N. anno decimoquarto.