Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/428

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

416 ALLOCUTION DE PIE IX.


copias exteros homines? Quod quidem jus potiori quadam ralione ad Nostrum et hujus Sancta Sedis Gubernium pertinet, cum Romanus Pontifex, veluti communis omnium catholicorum pater, non possit non libentissime eos omnes catholicos excipcre, qui religionis studio impulsi velint in Pontificiis copiis militare, et ad Ecclesia defensionem concurrere. Atque hic animad- vertendum existimamus, hujusmodi catholicorum exterorum concursum fuisse praesertim excitatum illorum improbitate, qui civilem hujus Sanctae Sedis principatum aggressi sunt. Nemo enim ignorat qua indignatione, et quo luctu universus catholicus orbis fuerit commotus ubi novit tam impiam, tamque injustam civili hujus Apostolicae Sedis dominio aggressionem fuisse illatam. Ex quo porro factum est, ut quam plurimi ex vanis christiani orbis regionibus fideles sua sponte et summa alacritate ad Pontificiam Nostram ditionem convolaverint, suumque nomen Nostra? militiae dederint, quo Nostra, hujus Sancta Sedis, et Ecclesiae jura strenue defenderent. Singulari autem malignitate Subalpinum Gubernium Nostris militibus mercenarii notam per summam calumniam inurere minime veretur, cum non pauci ex indigenis exterisque Nostris militibus nobili genere nati, et illustrium familiarum nomine conspicui, ac religionis amore unice excitati, sine ullo emolumento in Nostris copiis militare voluerint. Neque latet Subalpinum Gubernium qua fide et integritate Noster exercitus prastet, cum eidem Gubernio perspectum sit, irritas fuisse omnes dolosas artes adhibitas ut Nostri miiites corrumperentur. Nihil vero est cur immoremur in refellenda feritatis accusatione Nostris copiis improbe illata, cum nullum plane argumentum obtrectatores valeant adducere ; quin polius hujusmodi criminatio in ipsos jure converti possit, quemadmodum vulgatse Subalpini exercitus ducum truculentae proclamationes manifestissime ostendunt. Hic autem animadvertere prastat, Nostro Gubernio minime suspicandum fuisse de hujusmodi hostili invasione, cum ipsi asseveratum esset Subalpinas copias prope territorium Nostrum accessisse non quidem invadendi animo, immo vero ut inde perturbatorum turmas arcerent. Hinc summus Nostrarum copiarum dux ne cogitare quidem poterat, sibi cum Subalpino exercitu esse pugnandum. Verum ubi, rebus praeter omnem expectationem perperam im- mutatis, agnovit hostilem irruptionem ab illo exercitu factam, qui sane pugnantium numero armorumque vi maxime pravalebat, providum suscepit consilium se Anconam utpote arce munitam recipiendi, ne Nostri milites tam facili mortis periculo exponerentur. Cum autem ingruentibus hostium copiis in itinere interciperetur, manus conserere coactus est, ut sibi militibusque suis viam aperiret. Geterum dum meritas debitasque laudes tribuimus commemorato Nostrarum copiarum duci, ac illarum ductoribus et militibus, qui inexpcctata hostili irruptione lacessiti pro Dei, Ecclesia, hujus Apostolica Sedis, ac justitiae causa fortiter, viribus licet longe imparibus, dimicarunt; vix lacrymas continere possumus noscentes quotstrenui milites, aclectissimi prasertim juvenes in hac injusta et crudeli invasione occubuerint, qui religioso sane nobilique animo ad civilem Romana Ecclesia principatum tuendum advolarunt. Nos insuper summopere commovet luctus, qui in illorum familias redundal. Utinam eisdem familiis fletum Nostris verbis abstergere possemus ! Confidimus vero