Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/430

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

418 ALLOCUTION DE PIE IX.


non levi ipsis solatio et consolationi futuram honorificentissimam mentionem, quam de extinctis suis liberis et propinquis merito facimus ob splendidum sane eximiae eorum erga Nos, et hanc Sanctam Sedem fidei, pietatis et amoris exemplum, quod christiano orbi cum immortali eorum nominis laude exhibuerunt. Atque in eam profecto spem erigimur fore, ut ii omnes, qui gloriosam pro Ecclesiae causa mortem obierunt, illam sempiternam assequantur pacem et beatitatem, quam a Deo Optimo Maximo apprecati sumus, et apprecari nunquam omittemus. Quo loco debitis quoque laudibus prosequi mur dilectos filios praesides provinciarum, praesertim Urbino-Pisaurensis, et Spoletanae, qui in hac tristissima temporum vicissitudine suo munere sedulo constanterque perfuncti sunt. Jam vero, Venerabiles Fratres, quis ferre unquam poterit insignem impu dentiam et hypocrisim, qua nequissimi invasores in suis programmatibus asserere non dubitant, se Nostras aliasque Italioe adire provincias, ut ibi moralis ordinis principia restituant? Atque id ab iis temere affirmatur, qui acerrimum Catholicrc Ecclesioe, ejusque Ministris, ac rebus jamdiu bellum inferentes, et ecclesiasticas leges, censurasque plane despicientes ausi sunt spectatissimos tum S. R. E. Cardinales, tum. Episcopos, tum probatissimos utriusque Cleri viros in vincula conjicere , Religiosas Familias e propriis coenobiis expellere , Ecclesioe bona diripere, et civilem hujus Sanctoe Sedis principatum vastare. Scilicet moralis ordinis principia ab iis restituentur, qui publicas cujusque falsae doctrinae scholas et meretricias etiam domos constituunt, quique abominandis scriptis et scenicis spectaculis pudorem, pudicitiam, honestatem, virtutem offendere, eliminare, et sacrosancta divinae nostrae religionis mysteria, sacramenta, praecepta et instituta, sacrosque ministros, ritus, coeremonias irridere, contemnere, omnemque justiti.ne rationem de medio tollere, ac tum religionis tum civilis societatis fundamenta labefactare et evertere connituntur ! In hac igitur tam injusta, tam hostili et horrenda civilis Nostri et hujus Sanctoe Sedis principatus aggressione et occupatione a Subalpino Rege ejusque Gubernio contra omnes justitioe leges et universale gentium jus peracta, Nostri officii probe memores in hoc amplissimo vestro consessu, et coram universo catholico orbe Nostram vocem denuo vehementer attoliimus , ac omnes nefarios sacrilegosque ejusdem Regis et Gubernii ausus reprobamus, penitusque damnamus, omnesque actus plane nullos et irritos declaramus, decernimus, ac civilis quo Romana pollet Ecclesia, principatus integritatem, ejusque jura, quoe ad omnes catholicos pertinent, etiam atque etiam reclamamus, et reclamare nunquam desistemus. Verum dissimularenonpossumus, Venerabiles Fratres, summa Nos opprimi amaritudine, cum in tam scelesta et nunquam satis exsecranda aggressione alieni auxilii opem, variis exortis difficuitatibus, adhuc desideremus. Equidem notissimoe vobis sunt iterata; declarationes Nobis factae ab uno ex potentissimis Europoe Principibus. Attamen dum illarum jamdiu expectamus effectum, non possumus non vehementer angi ac perturbari cum inspiciamus nefandrc usurpationis auctores fautoresque audacter insolenterque in nefario suo proposito persistere ac progredi, tanquam certo confideutes neminem sibi reapse adversari.