Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/438

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

426 ALLOCUTION DE PIE IX.


finibus, nulli etiam civili subtlatur imperio, suamque potestatem ac jura ubique terrarum in hominum salutem libere exerceat. Nec sane aliter inclicant solemnia illa Christi Domini, ad Apostolos verba : « Data est mihi onmis potestas in ccelo et in terra, ite, docete omnes gentes... docentes eas servare omnia qu.Tcumque mandavi vobis. » Quibus excitati vocibus Evangelii praecones Apostoli, repugnantibus et regibus et principibus, nullisque seu minis seu suppliciis deterriti demandatum sibi ministerium alacriter sunt executi. Nos itaque salutaribus Ecclesia juribus tutandis vehementer soliiciti, vix dum cogitari atque agi audivimus de eadem conventionc infirmanda, Nostras continuo magno duci dedimus litteras ad malum hoc avertendum, atque adeo per Cardinalem publicis negotiis prapositum apud Gubernium illud instandum curavimus, ut debita executioni conventio mandaretur : sed enim quum impensa omnia studia curaque in irritum cesserint, quod nostri officii est, abrogatam conlra omnes justitiae regulas sine alterius partis consensu solemnem conventionem vestro in coetu, Venerabiles Fratres, palam conquerimur, et Catholica Ecclesia Sanctaque Sedi jura violata pessumdata vehementiori quo possumus studio reclamamus. Quae Nostra expostulationes ut ad Badense Gubernium transmittantur mandavimus , simulque declaretur Archiepiscopo Friburgensi agendi ratio tantis in difficultatibus adhibenda ; cujus praclari Antistitis ejusque etiam Cleri commendare satis non possumus in Ecclesiae libertate tuenda constantiam, a qua nunquam ipsos vel in summo rerum discrimine discessuros plane confidimus. Jam vero quum ob turbatas iterum in magno Badarum ducatu sacras res, expositamque illic novis jactationibus Ecclesiam doleremus, alia Nobis accessit molestiae causa ex nequissimo libello nuper Parisiis edito, in quem tam multa prorsus a veritate aliena, tam multa etiam absurda atque inter se pugnantia auctor congessit, ut respuendus potius atque aspernandus, quam refutandus videatur. Illud tamen non est ferendum, quod eo audaciae atque impietatis devenerit, ut posteaquam sacrum civilemque Ecclesia Romanae principatum impetere non sit veritus, peculiarem quamdam novique generis sibi fingat Ecclesiam in Galliarum imperio exillius sententia excitandam, quae ab auctoritate Romani Pontificis subducta sit planeque divisa. Id porro quid est aliud, quam distrahere, ac proscindere Catholicae Ecclesia unitatem? Dequa quidem necessaria unitate ita Christus Dominus ad Patrem : « Non pro eis rogo tantum, sed pro eis etiam, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut onmes unum sint, sicut tu Pater in me es et ego in te. » Atqui hujus unitatis vis et ratio omnino postulat, ut tanquam membra cum capite, sic universi per orbem fideles cum Romano Pontifice, qui Christi in terris Vicarius est, conjungantur et coalescant. Quamobrem ad Praedecessorem Nostrum sanctae memoria? Damasum scribebat Ecclesia doctor Hieronymus : « Beatitudini Tuse hoc est Petri Cathedrae communione consocior, supra illam Petram adificatam Ecclesiam scio , quicumque extra hanc domum agnum comederit profanus est. » Quantam vero memorati libelli auctor infert injuriam perillustri Galliarum genti ; utpote quam Catholicae unitatis retinentissimam