Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/440

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

428 ALLOCUTION DE PIE IX.


schismaticis putat erroribus posse implicari ! Quanta ilhus temeritas est, quod ab obsequio ac fide erga Apostolicam Sedem abstraliendum fore confidat Clerum illum et spectatissimos praesertim Antistites, qui prandecessores inter suos Irenacum recenseant Lugdunensis Ecelesiae Pastorempraeclara ista scribentem : Ad Romanam Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam , hoc est eos, qui sunt undique fideles » : qui nullo fracti metu, nullo retardati periculo, tum voce tumscriptis Nostra Sanctaeque Sedis jura vindicare certaverint, Nobisque exhibere nunquam intermiserint certissima devotionis argumenta ! Quorum Nos, aliorumque per orhem Antistitum dum meritis ornamus pra^coniis pastoralem curam,vigilantiam, firmitatem, ipsos licet sponte sua incensos erectosque ad Catholicae fidei defensionem, hortari tamen atque excitare pro hac temporum iniquitate non praetermittimus, ut quo validiores quotidie hostiles impetus fiant, eo firmiori animo sustinendos ac frangendos curent, atque adeo commissos suae curae fideles de fallaciis insidiisque admonere non desinant, quibus avellere ipsos a Matris Ecclesiae gremio vaferrimi homines connitantur. Jam vero ex damnando illo libello, quaenam tandem sint auctoris et ceterorum onmium consilia qui civilem Sanctae Sedi principatum extorquere conantur, detracta veluti larva manifeste deprehendimus. Scilicet nihil aliud intendunt ac moliuntur, quam ut sanctissimae Religionis fundamenta subvertant. Id per provincias a civili Nostra dominatione injuste subreptas, id per reliquas Italiae regiones perfidissimis quibusque artibus studiose curari et videmus et ingemiscimus. Huc spectant disseminatae quaquaversus perversae sacrorum librorum interpretationes ad fidem corrumpendam, diffusa ad contaminandos juventutis mores turpissimorum libellorum colluvies, mvecta quocumque effraenis vivendi licentia, despecta, proculcata Ecclesiae potestas, sacra immunitas violata, subducta ab auctoritate et vigilantia Episcoporum publica juventutis institutio omnisque doctrinae morumque disciplina, praepositi docendo homines de religione prave sentientes, evulgatum in Umbria decretum de cunctis ferme religiosis familiis e claustro exturbandis, de extinguendis collegiatis Capitulis, delendisque simplicibus cujusvis generis beneficiis, piisque Sodalitiis eorumque bonis per summam injuriam occupandis ; huc spcctant conjecti in vincula ecclesiastici viri, ipsique sacri Antistites, quos inter Venerabilis Frater Archiepiscopus Urbinas nuper septusarmis in custodiam traditus, et Cardinalitia etiam dignitate fulgens Venerabilis Frater Firmanus Antistesper vim abreptus a Sede sua, alioque relegatus, et ab omni commissi gregis curatione prohibitus, ac plures etiam Antistites et Sacerdotes e Regno Neapolitano vel in carcerem missi, vel ad fugam coacti ; huc spectant (nec sine acerbissimo doloris sensu memoramus) patefacta per nonnullas Italiae civitates protestantibus templa, et publicae etiam scholae institutae, ubi in perniciem Catholicae Religionis quaelibet impune tradatur doctrinae perversitas denique promulgatum in Umbria decretum quo matrimonium nuncupatum ab Apostolo magnum Sacramentum peculiaribus civilibus disciplinis illigatur, ac ferme subtrahitur ab Ecclesia' potestate, eo fortasse consilio ut postea civilibus dumtaxat subdatur legibus, eaque ratione, quod Deus avertat, legalis invehatur concubinatus cum extremo animarum detrimento. Atque hic, uti Apostolici Nostri muneris ratio postulat, quidquid contra Ecclesiae jura et patrimonium, contra