Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/442

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

430 ALLOCUTION DE PIE IX.


religiosas personas earumque bona actum hucusqueest, vel peragatur in posterum, damnamus, reprobamus, ac nullius vis et roboris, ac prorsus irritum palam edicimus. Quanta vero ubique sit rerum omnium tum publicarum tum privatarum perturbatio, quantus in Europa motus, quantis dissidiis flagret Italia ecquis non videat , ac Nobiscum non maxime doleat ? Tam multa tamque gravia rei sacrse et civili inflictavulnera considerantes, exclamare cum Propheta : « Infecta est terra ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. » Hac autem malorum congeries ab iis maxime repetenda, qui ut suam per ItaliaE fines ditionem extendant humana quaeque jura ac divina audacter pervertunt, qui publicae seu felicitatis auctores jactant ac pradicant, quocumque tamen pervaserint, ibidem saevissimae veluti tempestates impressa relinquunt furoris excidiique vestigia. Utinam aliquando redeant insipientes ad cor, nimirum intelligant, Religione sublata, nullum humanse societati superesse praesidium tum ad stabilitatem tum ad quietem : utinam sibi aliquando persuadeant unam esse Catholicam Religionemveritatis magistram, virtutum omnium altricem, in qua civitatum, regnorum incolumitas salusque nitatur : meminerint aliquando, Apostolicam hanc Sedem nedum adversatam nunquam fuisse verae ac solidae populorum felicitati, quin etiam quovis tempore de universo hominum genere fuisse egregie promeritam; per illam namque traductre ad humanitatem barbarae gentes, veraque religionis praceptis instituta, sedati bellorum tumultus, provecta modis omnibus bona' artes ac disciplina?, calamitosis aegrisque recreandis publica charitatis excitata domiciiia, asserta promulgata et principibus et populis vel in maximis perturbationibus justitiae atque honestatis principia. Haec atque alia quamplura per Apostolicam Sedem in bonum humanae societatis provide sapienterque peracta, multis eximiisque testata monumentis, ad omnis pradicationem temporis celebrabit historia.

Sed jam paternum animum Nostrum ad se revocat plurimis afflicta malis per Orientem Ecclesia, quos tamen cruentis martyrum palmis nobilitari ornarique non desinit. Loquimur nempe, Venerabiles Fratres, de regno Choreae, de Sinensium Imperio regnisque finitimis, ubi neque atrocissimis cruciatibus nec dirissimo quovis mortis geuere debilitata aut victa est Christianorum in fide constantia; loquimur de Conchinchinae ac Tonchini regionibus, in quibus ad extinctionem prorsus christiani nominis acerbissime recruduit ethnicorum immanitas. Quid enim memorabimus collegia, ccenobia, templa, publicas privatasque aedes vel solo eversas, vel flammis absumptas? quid Christifideles referemus cujusque atatis , conditionis, ordinis partim savissime exagitatos, nudatosque rebus omnibus hac illac errantes vitam trahere coactos quovis supplicio acerbiorem, partim in carcerem detrusos, omnique tormentorum geuere excruciatos ? qui tamen in ferendis pro Christo suppliciis ac morte