Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/444

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

432 ALLOCUTION DE PIE IX.


obeunda veterum Ecclesiae Martyrum fortitudinem retulerunt. Neque minus Nos tangit ac movet miserrima Christianorum per Syriam conditio, qui licet a crudelissima caedis perpessione quieverint, assicluo turbantur metu ne compressus tantisper militaribus Europae copiis infidelium impetus in rapinas iterum caedesque furentius erumpat. Illorum Nos relevandis infortuniis, sin minus paternis desideriis parem, aliquam tamen pro angustis Nostris rebus pecuniae partem transmittendam curavimus, quani offerre Nobis nunquam intermisit pia Catholicarum gentium liberalitas. Quarum etiam non sine laude commemoratum volumus egregium charitatis exemplum in recreandis subsidiorum largitate afflictis per Syriam fidelibus, atque adeo maximopere laetamur, nunquam languescere in Ecclesia virtutem illam, quam divinus Reparator praecipuum esse signum voluit Christiana Religionis. Hic, quem hactenus exposuimus, sacrarum rerum et publicarum status, deplorandus quidem ac luctuosus, Nos vehementer angit alque perturbat, et gravi etiam moerore complet, Venerabiles Fratres; vosque in partem vocatos procurationis Nostrae in partem etiam doloris venire non dubitamus. Sed tamen non concidamus animo, atque iteratis quotidie precibus levemus oculos nostros in montem, unde in tantis rerum asperitatibus opportunum expectemus auxilium. Aderit Ecclesia sure Deus, aderit humilitati Nostra, Ejusque Nos virtute roboratos ab officio et constantia Apostolici Ministerii nullus plane periculimetus, nulla deterrebit adversitas. Innocens Christianorum sanguis, quo perfusa Orientalis terra est. in oclorem suavitatis ascendat ad Dominum, illoque salutari velut sacrificio placatus gravissimas, quibus premimur. quaque impendent, calamitates propitius avertat ; atque accedente Sanctissimae Genitricis Dei ab origine immaculatae patrocinio, et beatissimis Apostolis Petro et Paulo suffragantibus, concedat Ecclesia 1 sua 1 de acerbissimis inimicis referre victoriam. Exsurgat aliquando in judicium Deus, hostesque sui nominis religionis excidium anhelantes, multa et nefaria in Ecclesiam mohentes in fortitudine brachii sui disperdat et conterat, vel, quod potius et optamus et poscimus, divina gratiae lumine collustratos in viam justitia et ventatis dives in misericordia clementissime traducat.