Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/452

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

440 ALLOCUTION DE PIE IX.


vellent praeterea, ut palam declararemus, usurpatas Pontificiae Nostrae ditionis Provincias in liberam usurpatorum proprietatem cedere. Qua sane audaci et haetenus inaudita postulatione qiuererent, ut ah liac Apostolica Sede, quae semper fuit et erit veritatis justitiaeque propugnaculum, sanciretur, rem injuste violenterque direptam posse tranquille honesteque possidcri ab iniquo aggressore; utque ita falsum constitueretur principium, fortunatam nempe facti injustitiam nullum juris sanctitati detrimentum afferre? Quae postulatio iis etiam repugnat solemnibus verbis, quibus in magno et illustri Senatu nuperrimis liisce diebus declaratum est, « Romanum Pontificem esse Repraesentatorem praecipuae vis moralis in bumana societate. » Ex quo illud consequitur, eum nullo modo posse vandalice spoliationi consentire, quin fundamentum violet illius moralis disciplinae, cujus ipse veluti prima forma et imago dignoscitur. Jam vero quicumque vel errore deceptus vel timore perculsus praebere velit consilia injustis perturbatorum civilis societatis votis consentanea, necesse est ut bisce potissimum temporibus sibi omnino persuadeat, illos nunquam contentos fore, nisi viderint omne auctoritatis prineipium, omne religionis frenum, omnemque juris justitiseque regulam de medio tolli. Atque hujusmodi subversores in civilis societatis calamitatem illud jam tum voce tum scriptis assequuti sunt, ut humanas mentes perverterint, moralem sensum debihtavermt, et injustitiae horrorem eripuerint; atque omnia conantur ut cunctis persuadeant, jus ab honestis gentibus invocatum nihil aliud esse, nisi injustam voluntatem quae debeat omnino contemni. Heu ! vere « luxit et defluxit terra et infirmata est, defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terra?. Et terra infecta est ab habitatoribus suis : quia transgressi sunt leges , mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum [1] *. » Verum in tanta tenehrarum obscuritate, qua Deus inscrulabih suo judicio gentes sinit offundi, Nos omnem Nostram spem fiduciamque plane collocamus in ipso clementissimo misericordiarum Patre et Deo totius consolationis, qui nos consolatur in omni tribuiatione Nostra. Ipse namque est, qui Vobis, Venerabiles Fratres, concordiae et unanimitatis inter Vos spiritum ingerit, et quotidie magis ingeret, ut Nobiscum arctissime aeque ac concordissime conjuncti, parati sitis una Nobiscum sorlem illam subire, qua? arcano divinae suae providentiae consilio cuique nostrum reservata sit. Ipse est, qui caritatis vinculo inter se, et cum hoc catholicae veritatis et unitatis centro conjungit sacrorum Christiani orbis Antistites, qui fideles sibi commissos evangelicae veritatis doctrina instituunt, eisque iter in tanta caligine tuto sequendum monstrant, nuntiantes virtute prudentiae populis sanctissima verba. Ipse super omnes catholicas gentes effundit spiritum precum, et acatholicis aequitatis sensum inspirat, ut rectum de hodiernis eventibus ferant judicium. Haec autem tam mira in universo catholico orbe precum consensio, tamque unanimes erga Nos amoris significationes, tot sane variisque modis expressa? (quod in anteactis a?tatibus haud lacile queat inveniri) manifestissime ostendunt , quemadmodum hominibus recte animatis opus omnino sit tendere ad hanc Beatissimi Principis Apostolorum Cathedram, lucem terrarum orbis, quae

1 Is. cap. xxiv, v. 4, 5.

  1. Is. cap. xxiv, v. 4, 5.