Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/482

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

470 LETTRE APOSTOLIQUE DE PIE IX.


traditione constat, Dei quidem exsistentiam multasque alias veritates ab iis etiam, qui fidem nondum susceperunt, naturali rationis lumine cognosci, sed illa reconditiora dogmata Deum solum manifestasse, dum notum facere voluit mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus [1] et ita quidem, ut postquam multifariam multisque modis olim locutus esset patribus in prophetis, novissime Nobis locutus est in Filio, per quem fecit et saecula [2] Deum enim nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris enarravit [3] Quapropter Apostolus, qui gentes Deum per ea, quae facta sunt, cognovisse testatur, disserens de gratia et veritate [4] quae per Iesum Christum facta est, loquimur, inquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est quam nemo principum huius saeculi cognovit Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis , nisi spiritus ho minis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei [5]

Hisce aliisque fere innumeris divinis eloquiis inhaerentes SS. Patres in Ecclesiae doctrina tradenda continenter distinguere curarunt rerum divinarum notionem, quae naturalis intelligentiae vi omnius est communis, ab illarum rerum notitia, quae per Spiritum Sanctum fide suscipitur, et constanter docuerunt, per hanc ea nobis in Christo revelari mysteria, quae non solam humanam philosophiam, verum etiam angelicam naturalem intelligentiam transcendunt, quaeque etiamsi divina revelatione innotuerint et ipsa fide fuerint suscepta, tamen sacro adhuc ipsius fidei velo tecta et obscura caligine obvoluta permanent, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino [6]

Ex his omnibus patet, alienam omnino esse a catholicae Ecclesiae doctrina sententiam, qua idem Frohschammer asserere non dubitat, omnia indiscriminatim christianae religionis dogmata esse obiectum naturalis scientiae seu philosophiae, et humanam rationem historice tantum excultam, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam obiectum proposita fuerint, posse ex suis naturalibus viribus et principio ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire.

Nunc vero in memoratis eiusdem auctoris scriptis alia dominatur sententia, quae catholicae Ecclesiae doctrinae ac sensui plane adversatur. Etenim eam philosophiae tribuit libertatem, quae non scientiae libertas, sed omnino reprobanda et intoleranda philosophiae licentia sit appellanda. Quadam enim distinctione inter philosophum et philosophiam facta, tribuit philosopho ius et officium se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit, sed utrumque philosophiae ita denegat, ut, nulla doctrinae revelatae ratione habita, asserat, ipsam numquam debere ac posse auctoritati se submittere. Quod esset tolerandum et forte admittendum, si haec

  1. (Col 1, 26)
  2. (Heb. v 12)
  3. (Ioan. 1. v. 18).
  4. (Ioan. 1. v. 17)
  5. (1. Cor. II v. 7. 8. 10. 11).
  6. (S. Io. Chrys. Homil. 7. (9) in 1. Cor. S Ambros. de Fide ad Grat. 1. 10. S. Leo de Nativ. Domini Ser. 9. S. Cyril. Alex. Coutra Nest. tib. 3. Initio in Ioan. 1. 9. S. Ioan. Dam. de Fide orat. II. 1. 2. in 1. Cor. c. 2. S. Hieron. In Gal. III. 2).