Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/486

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

474 LETTRE APOSTOLIQUE DE PIE IX.


ut iis merito, atque optimo iure indignari potuissemus. Sed nolumus adhuc paternae Nostrae caritatis viscera erga illum deponere, et iccirco Te, Venerabilis Frater, excitamus, at velis eidem manifestare cor Nostrum paternum, et acerbissimum dolorem, cuius ipso est causa, ac simul ipsum saluberrimis monitis hortari et monere, ut Nostram, quae communis est omnium Patris, vocem audiat, ac resipiscat, quemadmodum catholicae Ecclesiae filium decet, et ita nos omnes laetitia afficiat, ac tandem ipse feliciter experiatur quamm iucundum sit, non vana quadam et perniciosa libertate gaudere sed Domino adhaerere, cuius iugum suave est, et onus leve, cuius eloquia casta igne examinata, cuius iudicia vera, iustificata in semetipsa, et cuius universae viae misericordia et veritas. Hac etiam occasione libentissime utimur, ut iterum testemur et confirmemus praecipuam Nostram in Te benevolentiam. Cuius quoque pignus esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Tibi ipsi, Venerabilis Frater, et gregi tuae curae commisso peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 11 Decembris Anno 1862.

Pontificatus Nostri anno decimoseptimo.

PIUS PP IX