X AUGUSTI MDCCCLXIII.
SS. DOMINI NOSTRI PII IX
EPISTOLA ENCYCLICA
DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. R. E. CARDINALIBUS AC VENERABILIBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ITALIAE.
PIUS PAPA IX
Dilecti Filii nostri ac Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem .
Quanto conficiamur moerore ob saevissimum sacrilegumque bellum in omnibus fere terrarum orbis regionibus
catholicae Ecclesiae hisce asperrimis temporibus allatum,
ac praesertim in infelici Italia ante Nostros oculos
a Subalpino Gubernio plures abhinc annos indictum,
et magis in dies excitatum, quisque Vestrum vel
facile cogitatione assequi potest, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres. Verum inter gravissi
mas Nostras angustias, dum Vos intuemur, maximo
afficimur solatio et consolatione. Siquidem Vos quam
vis omnibus iniustissimis, violentisque modis miserandum in modum vexati, et a proprio grege avulsi, in exilium eiecti, atque etiam in carcerem
detrusi, tamen virtute ex alto induti nunquam in
termisistis qua voce, qua salutaribus scriptis Dei,
eiusque Ecclesiae, et Apostolicae huius Sedis causam, iura, doctrinam strenue tueri, vestrique gregis incolumitati consulere. Itaque Vobis ex animo
gratulamur, quod vehementer laetamini pro nomine
lesu contumeliam pati, ac meritis Vos laudibus efferimus utentes Sanctissimi Nostri Decessoris Leonis verbis: « Licet laboribus dilectionis vestrae ,
quos pro observantia catholicae fidei suscepistis
toto corde compatiar, et ea quae Vobis.... illata
sunt, non aliter accipiam, quam si ipse pertulerim , intelligo tamen magis esse gaudii , quam
moeroris, quod, confortante Vos Domino lesu
Christo, in evangelica apostolicaque doctrina insuperabiles perstitistis....Et cum Vos inimici fidei Christianae ab Ecclesiarum vestrarum sede
divellerent, maluistis peregrinationis iniuriam pati,
quam ulla impietatis ipsorum contagione violari. » [1]
Atque utinam Vobis tantarum Ecclesiae calamitatum finem nuntiare possemus ! Sed nunquam satis lugenda morum corruptela undique ingravescens, et irreligiosis, nefandis obscoenisque scriptis, ac scenicis spectaculis, et meretriciis domibus fere ubique constitutis, ac aliis pravis artibus promota, et monstrosa omnium errorum portenta quaquaversus disseminata, et abominanda vitiorum omniumque scelerum increscens colluvio, et mortiferum increduli tatis ac indifferentismi virus longe lateque diffusum, et ecclesiasticae potestatis, ac sacrarum rerum,
legumque contemptio , despicientia, et
- ↑ S. LeoEpist. 154. ad Episcopos Aegyptios, edit. Baller.