Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/490

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

478 LETTRE ENCYCLIQLE DE PIE IX.

iniusta ac violenta bonorum Ecclesiae depopulatio, et acerrima, ac continua contra sacros Ministros, ac Religiosarum Familiarum Alumnos, Virginesque Deo devotas insectatio, ac diabolicum prorsus adversus Christum , eiusque Ecclesiam, doctrinam, et hanc Apostolicam Sedem odium, et innumera fere alia, quae ab infensissimis rei catholicae hostibus patrantur, et quotidie lamentari cogixnur, videntur optatissimum illud protrahere ac: differre tempus , quo plenum sanctissimae nostrae religionis, iustitiae, ac veritatis triumphum videre possimus. Qui quidem triumphus deesse non poterit, etiamsi Nobis datum, non sit noscere tempus eidem triumpho ab omnipotenti Deo destinatum, qui omnia admirabili divina sua providentia regit ac moderatur, et ad nostram dirigit utilitatem. Etsi vero caelestis Pater Ecclesiam suam sanctam in hac miserrima et mortali peregrinatione militantem, variis aerumnis et calamitatibus affligi et vexari permittit, tamen cum ipsa a Christo Domino supra immobilem et firmissimam petram sit fundata, non solum nulla vi, nulloque impetu convelli, et labefactari unquam potest, verum etiam ipsis « persecutionibus non minuitur, sed augetur, et semper dominicus ager segete ditiori vestitur, dum grana, quae singula cadunt, multiplicata nascuntur' » [1]. Quod, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, luctuosissimis etiam hisce temporibus singulari Dei beneficio evenire conspicimus. Nam quamvis immaculata Christi Sponsa impiorum hominum opera in praesentia vehementer afflictetur, tamen de suis hostibus agit triumphum. Enimvero ipsa suos triumphat hostes , ,et mirifice splendescit tum singulari vestra, et aliorum Venerabilium Fratrum totius catholici orbis Sacrorum Antistitum erga Nos, et hanc. Petri Cathedram fide, amore, observantia, et eximia constantia in catholica unitate tuenda, tum tot pientissimis religionis, et christianae caritatis operibus, quae, Deo auxiliante, magis in dies multiplicantur in catholico orbe, tum sanctissimae fidei lumine, quo magis in dies tot illustrantur regiones, tum egregio Catholicorum erga ipsam Ecclesiam , ac Nos, et hanc Sanctam Sedem amore et studio, tum insigni et immortali martyrii gloria. Nostis enim quomodo in Tunkini, et Cocinchinae praesertim regionibus Episcopi, Sacerdotes, laicique viri, ac vel ipsae imbelles mulieres, ac teneri adolescentuli et adolescentulae veterum martyrum exempla aemulantes animo invicto, et heroica virtute crudelissimos quosque cruciatus despicere, et exultantes pro Christo vitam profundere vehementer laetantur. Quae sane omnia non levi Nobis, Vobisque consolationi esse debent inter maximas, quibus premimur, acerbitates.

Veruin cum Apostolici Nostri ministerii officium omnino postulet, ut Ecclesiae causam Nobis ab ipso Christo Domino commissam omni cura studioque defendamus, iliosque omnes reprobemus, qui Ecclesiam ipsam , eiusque sacra iura , Ministros, et hanc Apostolicain Sedem oppugnare et conculcare non dubitant, iccirco hisce Nostris Litteris denuo ea omnia et singula confirmamus, declaramus, ac damnamus, quae in pluribus consistorialibus Allocutionibus, aliisque Nostris Litteris cum ingenti animi Nostri molestia lamentari, declarare, et damnare

coacti fuimus

  1. S. Leo Serm. 8*. ia aatal. Apost. Petri et Pauli.