480 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.
Atque hic, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles
Fratres, iterum commemorare et reprehendere oportet gravissimum errorem, in quo nonnulli catholici
misere versantur, qui homines in erroribus viventes, et a vera fide, atque a catholica unitate alienos ad aeternam vitam pervenire posse opinantur.
Quod quidem catholicae doctrinae vel maxime ad
versatur. Notum Nobis, Vobisque est, eos, qui invincibili circa sanctissimam nostram religionem ignorautia laborant, quique naturalem legem, eiusque
praecepta in omnium cordibus a Deo insculpta sedulo servantes, ac Deo obedire parati, honestam rectamque vitam agunt, posse, divinae lucis, et gratiae operante virtute, aeternam consequi vitam, cum
Deus, qui omnium mentes , animos, cogitationes,
habitusque plane intuetur, scrutatur et noscit, pro
summa sua bonitate, et clementia minime patiatur
quempiam aeternis puniri suppliciis qui voluntariae
culpae reatum non habeat. Sed notissimum quoque
est catholicum dogma, neminem scilicet extra catholicam Ecclesiam posse salvari, et contumaces ad
versus eiusdem Ecclesiae auctoritatem, definitiones,
et ab ipsius Ecclesiae unitate, atque a Petri Successore Romano Pontifice, cui vineae custodia a
Salvatore est commissa pertinaciter divisos, aeternam non posse obtinere salutem. Clarissima enim
sunt Christi Domini verba: « Si Ecclesiam - non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus »: Papam.
Qoi vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit, qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me » Luc. 10. v. 10.:Qui non crediderit condemnabitur » : Qui non credit, iam iudicatus est » :
Qui non est mecum, contra me est, qui non colligit mecum, dispergit » . Hinc Apostolus Paulus huiusmodi homines dicit subversos r et proprio indicio condemnatos , et Apostolorum Princeps illos appellat « magistros mendaces, qui introdu» eunt sectas perditionis, Dominum negant, super it ducentes sibi ederem perditionem » .
Absit vero, ut catholicae Ecclesiae filii ullo unquam modo inimici sint iis, qui eisdem fidei caritatisque vinculis, Nobiscum minime sunt coniuncti, quin immo illos sive pauperes, sive aegrotantes, sive aliis quibusque aerumnis afflictos omnibus Christianae caritatis officiis prosequi adiuvare semper studeant, et in primis ab errorum tenebris, in quibus misere iacent, eripere, atque ad catholicam veritatem, et ad amantissimam matrem Ecclesiam reducere contendant, quae maternas suas manus ad illos amanter tendere, eosque ad suum sinum reocare nunquam desinit, ut in fide, spe, et caritate fundati, ac stabiles, et in omni opere bono fructificantes, aeternam assequantur salutem. Nunc autem, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, silentio praeterire non possumus alium perniciosissimum errorem, et malum, quo hac nostra infelicissima aetate hominum mentes animique misere abripiuntur, ac perturbantur. Loquimur nempede effraenato ac damnoso illo proprio amore et studio quo non pauci homines, nulla plane proximi sui ratione habita, proprias utilitates, et commoda unice spectant et quaerunt; loquimur de insatiabili illa dominandi et acquirendi cupiditate, qua, honestatis iustitiaeque regulis omnino posthabitis, divitias quovis modo cupidissime congerere, et cumulare non desinunt, ac terrenis tantum rebus assidue in tenti, et Dei, religionis, animaeque suae immemores suam omnem felicitatem in comparandis divitiis et pecuniae thesauris perperam collocant. Memine rint buiusmodi homines, ac serio meditentur gravissima illa Christi Domini verba: « Quid prodest homini