Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/494

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

482 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?  » et animo sedulo reputent quae Apostolus Paulus docet : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interi- tum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes, erraverunt a fide , et inseruerunt se doloribus multis »

Equidem homines iuxta propriam ac diversam cuiusque conditionem suis laboribus necessaria vitae praesidia sibi comparare debent seu in litteris, ac scientiis excolendis, seu in artibus tum ingenuis, tum vulgaribus exercendis, seu in publicis , privatisque muneribus obeundis, seu in rerum commercio habendo, sed omnino oportet, ut omnia cum honestate, iustitia, integritate et caritate agant, et Deum prae oculis semper habeant, eiusque mandata, ac praecepta diligentissime observent.

Iam vero dissimulare non possumus , acerbis simo Nos angi dolore , cum in Italia nonnulli ex utroque Clero reperiantur viri, qui adeo sanctae suae vocationis sunt obliti, ut minime erubescant exitialibus etiam scriptis falsas disseminare doctrinas ac populorum animos contra Nos, et hanc Apostolicam Sedem excitare, ac civilem Nostrum et ipsius Sedis principatum oppugnare, et nequissimis catholicae Ecclesiae, eiusdemque Sedis hostibus omni opera studioque impudenter favere. Qui ecclesiastici viri a suis Antistitibus, et a Nobis, atque ab hac Sancta Sede desciscentes , et Subalpini Gubernii, eiusque Magistratuum favore, et auxilio freti eo temeritatis devenerunt, ut, ecclesiasticis censuris et poenis plane spretis, minime extimuerint, quasdam omnino improbandas Societates Clerico-liberali, Di mutuo soccorso , Emancipatrice dei Clero italiano vulgo appellatas, aliasque eodem pravo spiritu animatas constituere, et quamvis a propriis Antistitibus merito interdicti a sacro ministerio obeundo, tamen minime pavent illud, veluti intrusi, in pluribus Templis perperam et illicite exercere. Quapropter et commemoratas detestandas societates, et improbam eorumdem ecclesiasticorum hominum agendi rationem reprobamus, damnamus. Atque eodem tempore hos infelices ecclesiasticos viros etiam atque etiam monemus, hortamur, ut resipiscant, et redeant ad cor, propriaeque saluti consulant, serio considerantes, quod « nullum ab aliis magis praeiudicium, quam » a Sacerdotibus tolerat Deus, quando eos, quos ad » aliorum correctionem posuit, dare de se exempla » pravitatis cernit » [1], ac diligenter meditantes, districtam ante tribunal Christi rationem aliquando esse reddendam. Faxit Deus, ut hi miseri ecclesiasti ci homines paternis Nostris monitis obtemperantes velint Nobis eam adhibere consolationem , quam Nobis afferunt illi utriusque Cleri viri, qui misere decepti, et in errorem inducti ad Nos in singulos dies confugiunt poenitentes, ac supplici prece errati veniam, et a censuris ecclesiasticis absolutionem humiliter enixeqne implorantes.

Optime autem noscitis , Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, impia omnis generis scripta e tenebris emissa, ac dolis, mendaciis, calumniis, et blasphemiis plena, et scholas acatholicis magistris traditas , et templa acatholico cultui destinata, ac multiplices alias diabolicas sane insidias, artes, conatus , quibus Dei hominumque hostes in misera

Italia catholicam Ecclesiam,

  1. S. Gregor. M. Hotnil. 17. in Evangel.