Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/498

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

486 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

Apostolicae huius Sedis .angustias tum collatitia pecunia, tum aliis largitionibus sublevare non desistunt.

In tantis autem acerbitatibus, tantaque contra Ecclesiam excitata tempestate , ne despondeamus unquam animum. Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, cum « consilium nostrum, et fortitudo sit Christus, ac sine quo nihil possumus, per ipsum cuncta possimus , qui confirmans praedicatores Evangelii, et Sacramentorum ministros, ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi  », et cum certo sciamus, inferi portas nunquam esse praevalituras adversus Ecclesiam, quae semper stetit, stabitque immota, custode et vindice Christo Iesu Domino Nostro, qui eam aedificavit, et qui fuit heri , et hodie , ipse et in saecula .

Ne desinamus autem, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, ardentiore usque studio in humilitate cordis nostri orationes et postulationes Deo per Iesum Christum dies noctesque offerre, ut, hac turbulentissima tempestate depulsa, Ecclesia sua sancta a tantis calamitatibus respiret, et ubique terra rum optatissima pace ac libertate fruatur, et novos ac. splendidiores de suis inimicis agat triumphos , utque omnes errantes divinae suae gratiae lumine perfusi ab erroris via ad veritatis, iustitiaeque iter revertantur, ac dignum poenitentiae fructum facientes perpetuum sancti sui nominis amorem et timorem habeant. Ut autem dives in misericordia Deus ferventissimis nostris precibus facilius annuat, invocemus potentissimum Immaculatae Sanctissimaeque Dei Genitricis Virginis Mariae patrocinium, ac suffragia petamus Sanctorum Apostolorum Petri et Paul li, omniumque Beatorum Caelitum , ut validis suis apud Deum deprecationibus implorent omnibus misericordiam et gratiam in auxilio opportuno, et omnes calamitates et pericula, quibus Ecclesia ubique, ac potissimum in Italia alfiigitur, potenter avertant.

Denique certissimum singularis Nostrae in Vos benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, et gregi curae vestrae commisso peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 10 Augusti Anno 1863.

Pontificatus Nostri anno decimoctavo.