Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/502

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

490 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

Neogranatensis Reipublicae Gubernio, proculcatis omnibus divinis, humanisque iuribus, sunt constituta.

Cum autem vos, Venerabiles Fratres, pro egregia vestra religione, et virtute haud omiseritis tum voce, tum scriptis constanter obsistere tot iniquis sacrilegisque eiusdem Gubernii ausibus, et decretis,


Atque Ecclesiae causam et iura impavide propugnare, tum eiusdem Gubernii furor in Vos, omnesque ecclesiasticos viros Vobis addictos, ac proprii officii, et vocationis memores, et in omnia, quae ad Ecclesiam pertinent, saevire non destitit. Qua propter Vos fere omnes miserandum in modum afflicti, ac militari manu comprehensi a vestro grege violenter distracti , in vincula coniecti, in exilium pulsi, et in pestiferi aer» regiones amandati, et eo elesiastici viri, ae Religiosarum Familiarum alumni pravis Gubernii ordinationibus merito obstantes vel in carcerem detrusi, vel exilio multati mortem occubuere, vel in silvis vitam agere coacti sunt. Cum vero omoes Virgines Deo devotae ab ipso Gubernio furenter, crudelitenque a propriis Monasteriis expulsae, et ad rerum omnium inopiam redactae , fuerint a piis fidelibus tristissima illarum conditione vehementer commotis humaniter in proprias domos reoeptae et admissae, id aegerrime ferens Gubernium minitatur, velle illas ex eoriimdem fidelium domibus expellere ac disperdere. Hinc sacra Templa et Coenobia nudata, spoliata, polluta, et in militarium stationum usum commutata, eorumque sacra supellex, et ornamenta direpta, bine sacrorum cultus sub latus , et ebristianus populus legitimis suis pastori bus orbatus, omnibusque divinae nostrae religionis praesidiis misere destitutus, cum suouria Nostra, Vestraque aegritudine in maximo aeternae salutis discrimine versatur. Ecquis catholicis, humanisque sensibus animatus non vehementer ingemiscet, cum videat a Neogranatensi Gubernio tam gravi , tamque crudeli persecutione catholicam Ecclesiam, eiusque doctrinam , auctoritatem , sacrasque personas oppugnari, ac tantas ab ipso supremae Nostrae, et Apostoiioae Imius Sedis auctoritati ioiurias et contumelias inferri ?

Atque illud vel maxime dotandum, Venerabiles Fratres, quod nonnuUi ecclesiastici homines exisiere potuerint, qui pravis ipsius Gubernii legibus et consiliis obsequi, lavere, et commemoratum itttaitum ohedientiae iuramentum praestare non dubitarent cum maximo Nostro, vestroque moerore, et bonorum omnium admiratione ac luctu.

In hac igitur tanta rei catholicae clade , tanta que animarum pernicie Apostolici Nostri officii probe memores, ac de omnium Ecclesiarum bono ed maxime solliciti, et Nobis, uti olim Prophetae, indie tum existimantes s Clama ne cesses , quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo cetara eorum, et domui Iacob peccata eorum [1]», hisce Litteris Apostolicam Nostram attollentes vocem, omnia gravissima damna et iniurias a Neogranatensi Gubernio Ecclesiae, einsque sacris personis ac: tebas, et huic Sanctae Sedi illatas incessanter querimur, et gravissime exprobramus. Atque omnia et

singula, quae sive in his, sive in aliis rebus ad Ecclesiam, eiusque ius spectantibus ab eodem Neogranatensi Gubernio, et ab inferioribus quibusque

  1. Isaias c. 58 v. 1.