Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/504

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

492 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE IX.

illius Magistratibus decreta, gesta, seu quomodolibet attentata sunt, auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, damnamus, et leges ac decreta ipsa eum omnibus inde secutis eadem Nostra auctoritate abrogamus, ei irrita prorsus, ac nullius roboris fuisse, et fore declaramus. Ipsos autem illorum auctores etiam atque etiam in Domino obtestamur, ut tandem aliquando suos oculos aperiant super gravissima vulnera Ecclesiae imposita, ac simul recordentur, serioque considerent censuras et poenas, quas Apostolicae Constitutiones, et Generalium Conciliorum Decreta contra Ecclesiae iurium invasores facto ipso incurrendas infligunt, et iccirco animae suae misereantur prae oculis habentes « quoniam duris simum iis, qui praesunt, fiet iudieium [1]». Atque etiam omni studio illos ecclesiasticos viros, qui Gubernio foventes a proprio officio misere declinarunt, monemus, et exhortamur, ut sanctam suam vocationem animo reputantes in iustitiae, veritatisque viam redire, properent, et illorum ecclesiasticorum hominum exempla aemulentur, qui etiamsi infelici ter lapsi praescriptum a Gubernio obedientiae iuramentura praestiterunt, tamen cum ingenti Nostro, ac suorum Antistitum gaudio idem iusiurandum retractare, ac damnare gloriati sunt.

Interim vero amplissimas meritasque Vobis tribuimus laudes, Venerabiles Fratres, qui laborantes sicut boni milites Christi Iesu, ac strenue in agone certantes.singulari oonstantia et fortitudine, quoad per Vos fieri potuit, seu voce, seu Litteris Ecclesiae causam, eiusque doctrinam, iura, libertatem, defendere, vestrique gregis saluti accurate consulere, cumque contra impias inimicorum hominum moli tiones, et circumstantia religionis pericula praemunire haud omiseritis,gravissimas omnes iniurias, molestias, et asperrima quaeque episcopali robore tolerantes. Itaque dubitare hon possumus, quin pari studio et contentione, quantum in Vobis est, pergatis, ut adbuc cum maxima vestri nominis laude, fecistis, divinae nostrae Religionis causam propugnare, et fidelium saluti prospicere.

Debitas quoque laudes deferimus fideli Neogranatensis Reipublicae Clero, qui suae vocationis servantissimus, et Nobis, atque buic Petri Cathedrae, suisque Antistitibus addictus propter Ecclesiam veritatem et iustitiam tam vehementer exagitatus immanem omnis generis insectationem patientissime est perpessus et patitur.

Non possumus quin admiremur et laudemus tot Virgines Deo sacras, quae etiamsi a sui monasteriis violenter expulsae, et ad tristem egestatem redactae, tamen caelesti Sponso firmiter adhaerentes, ac miserrimam, in qua versantur, conditionem christiana virtute perferentes, non cessant dies noctesque effundere corda sua coram Deo, Eumque humiliter enixeque pro omnium, ac suorum etiam persecutorum salute exorare. Collaudamus item catholicum Neogranatensis Reipublicae populum, qui ex parte longe maxima in veteri suo erga catholicam Ecclesiam, ac Nos, et hanc

Apostolicam Sedem, et erga suos Antistites amore, fide, reverentia et obedientia perseverat.

  1. Sap. 8.